PL 151, col. 651
Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne
Nobis fuerit aemulus,
Et vos nobis praetulerit,
Et chariores fecerit.
Ad haec respondit monachus,
Constans atque intrepidus:
Tu pro tua superbia
Atque cordis audacia,
Vanaque extollantia
Perdidisti coelestia,
Dum putans [putas] Deo similis
Per superbiam fieri;
Et de claro archangelo
Factus es niger Aethiops.
Si nostri Dei bonitas
Atque misericordia
Nobis donat quod tumidus
Atque tu perdis turgidus,
Nos humiles acquiramus.
Quid refert ut tu doleas
Nos fieri quod fueras? » --
Plures sermones sparsimus:
Ac de multis questi sumus
Quae tulerunt insomnia
Et a cordis memoria
Oblivioni tradita.
Adhuc unum quiddam manet
Quod vobis stylus deferet
Ut audiatis seduli,
Si vobis placet, domini.
Tunc nequam inquit spiritus:
-- « Jam matutinis terminus,
Appropinquat Remigius,
Quo laudes vestras habeat
Et lectiones audiat.
Sed te monet quae [quam] nescio
Consuetudo improba
Ut postquam tinnitus tuas
Percusserit auriculas,
Statim lecto exilias,
Et primus in ecclesia
Si potes, citus abeas;
Nam dum potes quiescere.
Et membra somno tradere
Ac dulciter quiescere,
Ut stultus, monasterii
Primus petis introitum.
Dum Venite protrahitur,
Quartus et nonagesimus.
Qui morose dum canitur,
Tunc satis potes surgere
Ut occurras in ordine.--
--O castigator improbe
Imperet tibi Dominus
Nusquam tu bene habeas,
Sed semper bonis careas,
Qui suades ut dormiens
Et vos nobis praetulerit,
Et chariores fecerit.
Ad haec respondit monachus,
Constans atque intrepidus:
Tu pro tua superbia
Atque cordis audacia,
Vanaque extollantia
Perdidisti coelestia,
Dum putans [putas] Deo similis
Per superbiam fieri;
Et de claro archangelo
Factus es niger Aethiops.
Si nostri Dei bonitas
Atque misericordia
Nobis donat quod tumidus
Atque tu perdis turgidus,
Nos humiles acquiramus.
Quid refert ut tu doleas
Nos fieri quod fueras? » --
Plures sermones sparsimus:
Ac de multis questi sumus
Quae tulerunt insomnia
Et a cordis memoria
Oblivioni tradita.
Adhuc unum quiddam manet
Quod vobis stylus deferet
Ut audiatis seduli,
Si vobis placet, domini.
Tunc nequam inquit spiritus:
-- « Jam matutinis terminus,
Appropinquat Remigius,
Quo laudes vestras habeat
Et lectiones audiat.
Sed te monet quae [quam] nescio
Consuetudo improba
Ut postquam tinnitus tuas
Percusserit auriculas,
Statim lecto exilias,
Et primus in ecclesia
Si potes, citus abeas;
Nam dum potes quiescere.
Et membra somno tradere
Ac dulciter quiescere,
Ut stultus, monasterii
Primus petis introitum.
Dum Venite protrahitur,
Quartus et nonagesimus.
Qui morose dum canitur,
Tunc satis potes surgere
Ut occurras in ordine.--
--O castigator improbe
Imperet tibi Dominus
Nusquam tu bene habeas,
Sed semper bonis careas,
Qui suades ut dormiens