PL 151, col. 974

Excerpta ex liturgicis codicibus Fontavellanensibus (Auctor incertus), J. P. Mig · Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

V\. Ecce ancilla Domini. Canticum. Nunc dimittis. Antiphona.
Ecce completa sunt. Oratio. Deus qui salutis,
etc.

quae suis numeris absoluta, toto Christiano
orbi observanda auctoritate apostolica proponerent.
Hos cum non dubitarem ad ritum veterem
Ecclesiae Romanae omnia redintegraturos, atque
ad eam rem non parum conducere posse nostrum
Micrologum, ego illum primo quoque tempore
evulgandum tenui, utpote e quo resarciri
posse tantum non existimarem, quidquid a primaeva
illa Romani ordinis institutione variatum esset.
Quam quidem ad rem cum multum etiam Amalarium,
Walafridum, Strabum, ac Honorii Gemmam
conferre, fatendum sit, tamen hujus mihi
auctoritas non negligenda, imo caeteris etiam esse
praeponenda videtur: propter eam, quam longo
harum rerum usu et non Amalarii tantum, qui
inter hos facile principem locum obtinet, verum
longe etiam antiquiorum, quorum apud omnes
sancta debet esse auctoritas, diligenti lectione sibi
acquisivit rerum ecclesiasticarum singularem peritiam.
Hi sunt, Magni Gregorii Sacramentarius et Antiphonarius,
atque Hieronymi Lectionarius, quem Comitem
inscripsit, Quos in divinis officiis constituendis
sibi ob oculos semper posuit, et sicut ad
Cynosuram nautae, ita ad hos semper sibi respiciendum
esse putavit. Eos, cum ad ecclesiastica
officia recte constituenda plurimum obtineant momenti,
nos propediem in lucem proferemus, et, Deo
approbante, cum omnibus communicabimus. E quibus,
mea quidem sententia, rectius pristinae integritati
omnia restitui possint, quam e Missalibus
aut Breviariis quae hodie circumferuntur: quae quanquam
Ordinis Romani nunc novi, nunc antiqui prae
se titulum ferant, non per omnia tamen cum illo
consentire auctores citati, ac noster hic manifestum
faciunt. Exemplis quod dico comprobari poterat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.