PL 151, col. 991

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

sub beato Damaso et post ipsum usque ad Sixtum
successorem ejus, ecclesiasticis institutis studiosissime
invigilavit: ipse, inquam, Rustico Narbonensi
episcopo de ecclesiasticis ordinibus scribens, presbyteros
a benedictione super populum non prohibendos
esse asserit: « Si, inquit, presbyter Christum
consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit,
benedicere populum non debet, qui Christum
meruit consecrare? » Et post pauca: « Hoc in
ecclesiis tuis [suis] presbyteri faciant, quod Romae,
sive quod in Oriente, quod in Africa, quod in Hispania,
quod in Britannia, quod in Gallia, quod in
omnibus locis ubi humilitas perseverat. Ex his ergo
conjicere possumus beatum Damasum papam hujusmodi
benedictionem presbyteris illicitam, aut

penitus non dixisse, aut si dixit, ecclesiasticam
tamen consuetudinem in hoc praevaluisse, praecipue
cum ipsius verba ita possint intelligi ut presbyteros
doceret quod eis quasi ex proprio officio usurpare
non liceret, quod [quid] eis ab episcopali auctoritate
concedi posse non ignorarent. Sic enim confirmatio
neophytorum penitus separata est ab officio
presbyterorum: quam tamen sanctus Gregorius
papa primus quibusdam presbyteris concessisse legitur,
scribens Januario Calaritano episcopo: « Item
et susceptionem, poenitentium non ex sua consecratione,
sed ex episcoporum concessione presbyteri
habere meruerunt. Quod illum non latebit, quicunque
ordinem consecrationis eorum, sive statuta
sanctorum Patrum, diligenter inspexerit. » Agathense

quoque concilium capitulo quadragesimo
quarto benedictionem super populum presbyteris
prohibere videtur, sed hanc prohibitionem de episcopali
tantum benedictione factam interpretantur;
quae utique benedictio juxta decimum octavum Toletani
concilii capitulum, et attestationem S.
Augustini ad Paulinum episcopum, ante communionem
populo a solis episcopis debet [solet]
impendi. Si quis vero hoc de hac ipsa benedictione
de qua agimus dictum putaverit, sententia tamen
provincialis concilii tam generali ecclesiasticae consuetudini
praejudicare non poterit. Ideo autem hujusmodi
benedictio fortasse antiquitus presbyteris
interdicta est quia et ad episcopale officium pertinere
videbatur, et ecclesiastico conventui nondum

adeo necessaria reputabatur. Nam soli communicantes
confectioni sacramentorum antiquitus intererant:
quibus et oratio post communionem, quae
pro solis communicantibus instituta est, pro benedictione
potuit satisfacere. Apud modernos autem,
cum jam populus communicare cessaret, nec tamen
a divinis mysteriis se subtraheret, necessario permissum
est ut a presbytero benediceretur, ne tam
benedictione quam communione privatus discedere
videretur. Sive autem ea occasione sive alia hoc
presbyteris permitteretur ab episcopis, adeo tamen
in usum jam usquequaque devenit, ut nequaquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.