PL 151, col. 993

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

ascensionis Domini nostri Jesu Christi, et in
honorem sanctae Dei Genitricis Mariae, S. Petri, et
S. Pauli, et istorum atque omnium sanctorum tuorum,
ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad
salutem, et illi pro nobis dignentur intercedere,
quorum memoriam agimus in terris. Per Christum,
etc. Deinde, Orate. Sequitur secreta.
Canon juxta Romanam auctoritatem est iste: Te
igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum
Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus
et petimus uti accepta habeas et benedicas ( hic
signat sacerdos oblationem et calicem tribus vicibus,
sub una cruce ) haec dona, haec munera, haec sancta
sacrificia illibata. In primis quae tibi offerimus pro
Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare,

custodire, adunare et regere digneris toto orbe
terrarum, una cum famulo tuo papa nostro. N et
antistite nostro.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum
( hic nomina vivorum memorentur, si volueris,
sed non Dominica ) et omnium circumastantium,
quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, qui
tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque
omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro
spe salutis atque incolumitatis suae tibi reddunt vota
sua aeterno Deo vivo et vero. Communicantes et
memoriam venerantes in primis gloriosae semper
virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri
Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum
tuorum, Petri, Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis,

Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei,
Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis,
Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni,
Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum
tuorum, quorum meritis precibusque concedas
ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Per Christum Dominum nostrum. Hic inclinatur usque
ad altare, dicens. Hanc igitur oblationem servitutis
nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus,
Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua
pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos
eripias, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.
Per Christum Dominum nostrum. Erectus autem
cum tribus crucibus benedicit: Quam oblationem
tu, Deus, in omnibus quaesumus benedictam,

ascriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere
digneris. Hic separatim signat oblatam et calicem.
Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui
Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur,
accepit panem in sanctas ac venerabiles manus
suas, elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem
suum omnipotentem; tibi gratias agens, benedixit,
fregit, dedit discipulis suis, dicens: « Accipite et manducate
ex hoc omnes: Hoc est enim corpus meum. »
Simili modo postquam coenatum est, accipiens et
hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles
manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit
discipulis suis, dicens: « Accipite et bibite ex hoc
omnes: Hic est enim calix sanguinis mei novi et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.