PL 152, col. 638

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

et in justorum salvatione, humilitatis ipsius et
misericordiae, in impiorum vero damnatione justitiae
laudes esse perpenduntur. Ideoque merito liber iste
apud Hebraeos Liber hymnorum dicitur, id est Dei
laudum. Hymni vero laudes Dei metrice factae proprie
dicuntur, psalmi autem lyrico metro compositi
fuerunt; ut Arator ait:
Psalterium lyrici composuere pedes.
Tria vero in divinis sicut in saecularibus libris
considerantur. Quia sicut saeculares partim ad physicam,
partim ad ethicam, partim vero ad logicam
tendunt, sic et divini quidam ad physicam, ita tamen
quod in ipsa physica denotetur figura, ut in
Genesi de mundi origine, et in Ecclesiaste de multis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.