PL 152, col. 640
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
quia scilicet erit talis: qui non abiit, id est
non abibit, id est a Domino non recedet, ita ut sit
positus in consilio impiorum, id est in delectatione
et consensu peccandi, per quam Adam et Eva in
mortem devenerunt. Et bene dicit consilio; nam
prius quam scilicet peccatum agerent, peccandi
consilium acceperunt, et in illo consilio delectationem
habuerunt. Impios vero dicit, non secundum
vocis hujus proprietatem ut Deum ignorarent, sed
quoniam apostatantes exstitere, cum Dei notitiam
retinerent. Impii namque, Deum ignorantes proprie
dicuntur. Et non stetit in via peccatorum, id est non
stabit in mala operatione, in qua Adam et Eva steterunt,
qui peccatores, id est male operantes, fuerunt,
dum pomum contra Dei praeceptum comederunt.
Et non sedit,
id est non sedebit, id est non morabitur in cathedra pestilentiae,
id est in consuetudine
peccandi, in qua Adam et Eva cum se de peccato
pomi excusarent, sederunt, sicut aliquis docens in
cathedra sedet. Et inde nobis peccandi documentum
attribuentes, in pestilentiam, id est in communem
mortem adduxerunt. Pestilentia namque dici solet
mors, quae communiter populo ab aeris corruptione
qualibet infertur. Notandum sane quod dicit in delectatione abire,
in operatione stare, in consuetudine sedere.
Nam cum aliquis alio tendit, primum,
ut illuc perveniat, de loco in quo est abit, et illuc
perveniens stat; postea vero immorari volens ibi
assidet. Ita primi parentes, ad malam operationem
tendentes, primum operationis malae delectatione
a Deo abierunt, id est recesserunt, et postea tandem
in mala operatione steterunt, et ad ultimum, peccandi
consuetudinem non abjicientes, in cathedra
pestilentiae sederunt, id est ibi assidentes, id est plenarie
immorantes, exemplo eorum alios ad mortem
peccando adduxerunt. Et bene sedisse in cathedra
per similitudinem dicuntur; docentes enim in cathedra
sedere consueverunt. Et bene operatio dicitur via;
propalata enim est, ut via trita, et publica est,
delectatio vero latet. Notandum quoque non esse
superfluum, postquam negavit abire, negavisse 3
etiam stare et sedere, cum in prima negatione
duae sequentes intelligantur ex necessitate. Omnis
enim abiens non stat, non sedet. Hoc autem ad hoc
facit, ut, hoc ordine a Christo negando, in Adam
omnia ordine fuisse innuat.
Denegatis his tribus, tria alia his contraria, quibus
Adam caruit, in eo fuisse sic insinuat: Non abibit,
non stabit, non sedebit. Sed in lege Domini complenda
erit voluntas ejus, id est legem Dei voluntarie
complebit, non invite. Hic denotatur et quod delectabitur
in complectione, sicut Adam delectatus est
in praevaricatione, et legem Dei complebit bene operando,
sicut Adam praevaricatus est male operando.
Dico quod voluntate Dei legem complebit, et hoc
non horarie, sed in lege ejus complenda meditabitur
die ac nocte, id est omni tempore. Et bene dicit meditabitur,
id est non negligenter, sed cum meditatione
complebit. Denotatur etiam per hoc quod dicit