PL 152, col. 644
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
est Christo, qui jure dicitur David. David
enim interpretatur desiderabilis. Christus vero desiderabilis
est juxta illud Jacob: « Ipse erit exspectatio
gentium [(Gen. XLIX, 10)] . » Interpretatur quoque
David manu fortis. Christus etiam manu fortis est,
quia diabolum debellavit, juxta illud: « Nunc princeps
hujus mundi ejicietur foras [(Joan. XII, 31)] . »
Psalmus autem aliquando pro ipso tractatu, aliquando
pro bono opere ponitur. Psalmus enim symphonia
est, quae cum opere manuum musico instrumento
fit, ideoque, pro opere alioquando ponitur.
Psalmus autem iste vox Capitis est, de Passione sua
Judaeos et gentes tribulantes se increpantis. Quod
ideo facit, ut consequenter ostendat nullum fructi
eos inde habuisse, sed econtrario damnationem in
futuro recepturos, se vero Resurrectionis gloriam
et Ascensionis totumque mundum recepisse, secundum
quod homo erat et ejus imperium. Nam secundum
divinitatem ante saecula cum Patre Dominus
omnium existebat. Et hoc sic dicit:
Quare fremuerunt, id est frement gentes, id est
Romani milites qui me crucifigent? Quare, id est
qua utilitate frement, id est irrationabiliter agent in
me? Nulla. Fremere vero leonum est, qui irrationabiles
sunt. Ideoque gentes, id est gentiles dicit in
se in sui crucifixione fremuisse, id est irrationabiliter
sine causae oppositione eum crucifixisse. Judaei
enim, etsi non habent causam, se tamen causam
dicebant habere, juxta illud: « Hic homo non est a
Deo, qui Sabbatum non custodit [(Joan. IX, 16)] . »
Et alibi: « Secundum legem debet mori, quia Filium
Dei se fecit [(Joan. XIX, 7)] . » Ideoque bene
subjungit: Et populi, id est Judaei qui mihi in populum
esse debent, sicut scriptum est: « Ego ero tibi
in Deum, et tu eris mihi in populum [(Lev. XXVI, 12)] . » Quare,
id est qua utilitate assequenda, meditati
sunt inania, id est meditabuntur me detinere in
morte, ne mundus post me abeat, quod inane erit.
Cum dicit meditari, notat eos multum in causa mortis
ejus invenienda laboraturos. Et non solum laboraverunt
minores, sed etiam reges. Et non sui ipsius
reges, sed et reges terrae, id est terreni: uterque;
scilicet, Herodes unus in Nativitate, alter in Passione
et Pilatus. Quare astiterunt, id est astabunt.
Et est positum pro institerunt, cum in Hebraico sic
habeatur: Et principes sacerdotum, id est Caiphas
et Annas, et caeteri convenerunt, id est convenient in unum,
malitiose agentes adversus Dominum Patrem, et adversus me Christum,
id est regem ejus,
id est ab eo constitutum. Cum autem dicit non
Patrem, sed Dominum, gravius ejus notat, quasi
diceret: Cum ipsi servi, ille Dominus esset, indignum
fuit eos illius adversari decreto, cum me
regem ab eo constitutum respuerunt, 6 et in morte
detinere voluerunt. Cum autem dicit: Dirumpamus,
etc., apostropham facit ad suos, adhortans ne
ab illis metu aut blanditiis incorporentur, ne ob id
in futuro, sicut et ipsi, damnentur. Illi frement et
meditabuntur, et convenient adversus Dominum.