PL 152, col. 652
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
per rationem nostram ostensum est. Nam, o
Domine, super nos, id est in superiori, id est digniori
parte nostri, in anima scilicet est signatum,
id est impressum lumen, id est claritas vultus tui,
id est Filii tui; quasi dicat: Quia rationales sumus
ad imaginem tuam, id est ad modum Filii tui, qui
est vultus tuus et imago tua, id est similis et aequalis
in divinitate, ita quod in nullo sit dissimilis, et
bene dicit signatum per similitudinem. Nam sicut
sigillum cum sit imago, cerae impressum figuram
sibi similem ibi ponit, quae tamen in aliquo dissimilis
est, ita rationalitas mentibus nostris est impressa
ad similitudinem rationalitatis Filii Dei, qui
vultus est Patris. Et quia rationalis sum, dedisti
laetitiam mihi non terrenorum, sed rerum existentium
in corde meo,
id est quae ego spero in corde
meo, aeternorum scilicet bonorum; illi autem qui
dicunt: Quis ostendit nobis bona? econtrario laetantur
in terrenis. Nam multiplicati sunt, id est multiplicem
habent laetitiam provenientem a fructu
frumenti et vini et olei sui, et bene dicit sui; nam
illud non pro Deo erogantes sibi totum retinent. Et
per has tres partes dat intelligendum esse omnia
terrena, et quia dixerat dedisti laetitiam in corde
meo, exponit cujus rei sit illa laetitia sic, ipsi multiplicati
sunt a fructu, etc. Mihi vero dedisti laetitiam
inde quod ego in futuro dormiam, et pro, id est requiescam
a praesentibus tribulationibus, positus in
pace, et non in pace commutabili, sed tendente in
ipsum, id est in aeternum: sicut scriptum est:
« Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum,
et jam non erit amplius neque luctus, neque
clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt [(Apoc. XXI, 4)] .
» Sequitur: quoniam tu,
Domine, etc. Quod sic continuat, dico quod quiescam,
et hoc ideo quia hoc solum spero, et hoc sic
dicit aequipollenter, quoniam tu, Domine, id est tu,
qui potens es et Dominus omnium. Constituisti, id
est firmum fecisti, me in spe singulariter, id est in
hac spe singulari, ut nihil sperem, nihil optem praeter
te.
IN PSALMUM V.
Sequitur titulus quinti Psal. qui talis est: In finem
pro ea quae haereditatem consequitur. Psalm. David.
hic mittit nos ad historiam duarum mulierum
Abrahae, quarum una expulsa est ab haereditate,
Agar scilicet; altera vero haereditatem consecuta
est, Sara videlicet. Per Agar quippe ancillam Synagoga,
quae timore servili legi carnaliter obediens
fuit, exprimitur. Per filium quippe Agar, falsi Christiani
et haeretici, qui, sicut Synagoga, sapiunt ea
quae carnis sunt, qui tamen Dei uxor fuerunt, ei
scilicet in cognitione conjuncti. Et hi ab haereditate
gloriae perennis depellentur, sicut scriptum est:
« Ejice ancillam, et filium ejus [(Gen. XXI, 10; Gal.
IV, 30)] . » Per Saram vero et filium ejus Ecclesia
cum filiis suis exprimitur, quae in futuro aeterna
gloria haereditabitur. Titulus vero sic exponitur: Psalmus iste attribuendus est David;
id est, perfectae