PL 152, col. 655

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

qui tuus est, id est tibi valde gratus; adorabo
te, faciens te Deum, et me creaturam; veniens ad templum sanctum tuum
recipiendum, id est ad
corpus tuum, quod est sanctum templum Deitatis:
vel ita veniens ad hoc quod sim sanctum templum
tuum juxta Apostolum: « Nescitis quia
templum Dei estis [(I Cor. VI, 19)] . » Et ut hic recte
adorem et sic introeam, o Domine, me positum
hic: in justitia tua deduc, id est duc de virtute in
virtutem, et ut deduci possim dirige, id est directam
fac in conspectu meo, id est in consideratione mea
viam tuam, id est divinam Scripturam tuam quae
per te data nobis est via fidei; quasi dicat. Non
permittas me in illa deviare, sed rectum intellectum
in ea da mihi: et hoc oro propter inimicos meos,

qui mihi insidiantur, ut deviare faciant, et propter
inimicos ideo oro; quoniam in ore eorum non est
veritas, id est falsa loquuntur, et hoc ideo, quia cor eorum vanum,
id est vanis cogitationibus plenum:
propter arrogantiam enim ut subtiles videantur,
falsa de Deo loquuntur, et cum non sit in eis
veritas, non solum se interficiunt, sed guttur eorum
est patens sepulcrum, id est per vocem quae
procedit de gutture eorum sunt comparabiles sepulcro
patenti. Sicut enim sepulcrum patet ut corpus
receptum putre et fetidum faciat; ita et eorum mala
doctrina patet ut insontes in exemplum sui recipiant,
et foedos reddant: et ut sepulcrum patens
essent prius agebant dolose linguis suis, id est verbis
suis immiscentes prius veritatem falsitati, ut facilius

deciperent. Et quia tales sunt, o Deus, qui justus
judex es: judica, id est damna illos; et hoc
non est imprecatio, sed divinae justitiae concessio;
quia ad hoc facit ut eos exterreat, et exponit per
partes quomodo judicet: hic scilicet decidant de
malo in malum secundum quod alibi dicitur: « Qui
in sordibus est, sordescat adhuc [(Apoc. XXII, 11)] : »
et iste casus non erit a duritia tua, sed a cogitationibus
eorum pessimis, et in futuro expelle eos a
regno tuo: quod sibi praesumptione sua attribuunt,
et hoc non secundum tuam inclementiam, sed secundum multitudinem impietatum eorum,
id est ideo
quia multas impietates habuerunt, et vere multas
habuerunt; quia irritaverunt te, id est cum dulcis

esses naturaliter amaricaverunt te Deum, cum tu
Dominus, ipsi vero servi essent.
Facta concessione, orat per fidelibus suis haereditandis 14
sic, ipsi expellantur, et econtrario laetentur
in futuro omnes qui sperant, non in se sed in te.
Facta oratione enuntiat futurum esse quod orat, ut
fideles suos magis ad exspectandum hortetur, et
infideles intuitu hujus laetitiae ad conversionem attrahat:
dico laetentur, quod vere erit, vere exsultabunt
et non horarie; sed in aeternum, et merito;
quia tu inhabitabis in eis, id est deitatis tuae claritatem
effundes in eos, sicut alibi dicitur: Quando
erit Deus omnia in omnibus [(I Cor. XV, 28)] et non
parum exsultabunt, sed gloriabuntur, id est pro
maxima gloria gaudebunt: et hoc in te non se, attribuentes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.