PL 152, col. 659

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Achitophel quod Absaloni dederat dissipasse [(II Reg. XVII, 7)] ,
persequendi scilicet patrem suum
per deserta, et secundum Augustinum, Chusi silentium
interpretatur, sed quod subjungitur, filii Jemini,
non bene videtur ad historiam accedere, scribit enim
beatus Hieronymus illum Chusi Arachitem fuisse, non
filium Jemini: Augustinum dicens non bene in historia
prospexisse, scribit etiam idem Hieronymus in hoc
nomine quod in hoc titulo est, unam litteram apud
Hebraeos esse, quae in nomine illius qui in historia
legitur non scribitur, secundum quod Chusi Aethiops
interpretatur, et est hic Chusi appellativum non proprium.
Sicut in historia etsi sic Chusi accipiatur,
nulla historia fortassis introducitur, cum nullus
Chusi filius Jemini in historia legatur, nisi forte per

hoc appellativum nomen in Chusi Saul accipiatur, qui
injuste persecutus est David. Qui Saul vere fuit
Chusi, id est Aethiops, niger scilicet in peccatis;
sicut Aethiops in corpore niger est. Qui etiam legitur
esse filius Jemini, id est Benjamin de tribu
ejus natus: Benjamin autem prius dictus est « Benoni [(Gen. XXXV, 18)] ,
» id est filius doloris, eo quod
in partu ejus prae dolore mater ejus Rachel mortua
est: mutavit autem pater ejus nomen, vocans eum
Benjamin propter affinitatem vocis, id est filium
dexterae, eo quod eum prae caeteris diligebat, et ad
ejus dexteram semper eum sedere faciebat. Legitur
vero in historia quod aliquando filii Benjamin
dicuntur Jeminei, aliquando et filii Jemini. Per Saul
quippe qui David inique persequebatur, Judaicus populus,

qui Christi persecutor injuste fuit, designatur.
Secundum Hieronymum quidem titulus sic exponitur: Psalmus iste,
id est verba, quae in hoc tractatu
intelliguntur, attribuuntur Christo, qui revera est
David, perseveranti in finem, id est in victoriam ne
cedat persecutoribus timore mortis: victoria enim
finis est belli. Quem Psalmum, id est quae verba
hujus psalmi cantavit Dominus Patri in passione,
id est cum maxima delectatione protulit, sicut cantans
cum delectatione profert voces; dico cantavit,
et hoc pro verbis Chusi id est pro contuitu verborum
Chusi filii Jemini. Pro passione scilicet: quae
ei contigit per verba Judaici populi qui dictus
est Chusi, id est Aethiops, niger videlicet in

peccatis, dictus tamen filius Jemini, id est, dextrae,
secundum quosdam conversos; qui salvandi 17
in die judicii filii Dei, et ad dexteram ejus
erunt. Et est vox in hoc Psalmo Dominici hominis,
pro membris orantis et pro persecutoribus; non
imprecative, sed concessive agentis. Non ut de se
vel de membris ambigat, sed ut nos in tribulatione
orare instruat, et hoc sic dicit.
Domine, Verbum mihi personaliter unitum, qui
cum sis aliis Deus, tamen Deus meus es, id est mihi
magis Deus, in te non in alio speravi semper. Praetensio
meriti, et quia in te speravi, salvum me fac, restituens
immortalitatem et impassibilitatem. Me dico; exemptum ex omnibus persequentibus me,
et prius libera me,
et hoc praeposteratum est, ut addat unde liberet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.