PL 153, col. 33

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

autem probare incipit nihil prodesse Judaeo, quod
Judaeus dictus est qui legem et circumcisionem habuit,
nisi opus legis et circumcisionis impleverit,
dicens: Gentilis legem naturalem habuit, tu autem,
Judaee, et naturalem et scriptam legem habuisti.
Considerandum est quod de Judaeo et gentibus
secundum priorem statum agat Apostolus: Tu, inquam, cognominaris Judaeus,
id est hoc dignitatis
cognomen habes, quod Judaeus diceris. Ante Judam
Machabaeum illi solum de tribu Juda Judaei vocabantur,
Israel autem omnes dicebantur, sed a Juda Machabaeo,
propter probitatem ejus dicti sunt omnes
Judaei. Concedo, ait Paulus, te cognominari Judaeum,
quia tu requiescis in lege. Aliae enim gentes
erroneae sunt, non habentes documenta vitae; sed tu

quietem habes in scientia legis, et gloriaris in Deo,
quia in Israel tantum dicitur notus Deus [(Psal. LXXV,
I)] . Aliae gentes quasi sine Deo sunt, unde te jactando
gloriaris. Nosti et voluntatem ejus, scilicet
Dei, quid fieri scilicet velit, quid non. Et tu, instructus per legem, probas utiliora,
id est de utilibus
legis utiliora discernere nosti. Confidis etiam teipsum
esse ducem caecorum gentilium; quia si qui de gentilibus
in Judaismum transire voluerint, doces eos
observare Sabbatum et caetera legis, cum adhuc nescientes
quid haec significant caeci sint. Confidis
etiam te esse lumen eorum qui in tenebris sunt;
cum enim illi observaverint Sabbatum, adhuc ignorantes
mysterium Sabbati, illuminas eos docendo

quid haec significent, et ad quid valeant, et sic de
tenebris ignorantiae educis. Confidis etiam te esse eruditorem insipientium
Judaeorum; quia si qui in
lege insipientes sint, doces eos esse sapientes. Confidis
etiam te esse magistrum infantium; quia si
quid simplices nec fari de lege noverint, doces eos
disputare de lege; te etiam habentem formam scientiae,
quia si quis velit considerare de lege quanta
sit, sciat eam tantam esse, quanta scientia tua in
ea est; habentem etiam formam veritatis in lege,
quia et scientia legis, et quaecumque docet vera
esse nosti. Possumus enim habere scientiam Ovidii,
nec tamen vera esse scimus, quae ibi narrata intelligimus.
Ergo, quoniam quidem dux es caecorum, et
de doctrina legis illuminans eos: Tu qui alium

doces, quare non doces teipsum? Sic cum debes
per legem proficere, rejiciendo opus legis, amplius
reus esse convinceris. Tu etiam qui praedicas non
furandum, quare furaris? Furabantur inter se Judaei
res suas plerumque; quod autem deterius est, furabantur
sanum intellectum de lege. Tu etiam, qui dicis
non esse moechandum, quare moecharis? Moechabantur
ad litteram, moechabantur etiam adulterinum
intellectum ponentes in lege, postquam sanum
sensum legis furati fuerat. Tu etiam, qui abominaris
idola, id est qui gentiles, colentes idola, 18 nec
homines vocandos esse judicas, quare sacrilegium
facis, id est: tu ipse quare colis idola? Plerumque
enim Judaei ad culturam idolorum lapsi sunt; faciebant
sacrilegium, denegantes Christo cultum suum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.