PL 153, col. 497

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

miracula, id est per tonitrua ibi audita, etiam
quibusdam minis et pollicitationibus confirmata.
Si, inquam, sermo per angelos factus est firmus, et
ideo omnis praevaricatio et inobedientia. Praevaricationem
vocat, non solum dimittere quod praecipitur
in lege, sed etiam contra legem facere, ut qui jubetur
diligere proximum, non tantum non diligit, sed
etiam occidit. Inobedientia dicitur non implere
quod in lege praecipitur; etiam si nihil contra legem
operetur: ut qui jubetur diligere non diligat. Ideo
ait omnis praevaricatio et inobedientia, et non omnis
praevaricator et inobediens, significans unam solam
praevaricationem, vel inobedientiam non effugere
poenam. Praevaricator autem vel inobediens multarum
praevaricationum vel inobedientiarum reus esse

potest. Si, inquam, omnis praevaricatio et inobedientia accepit retributionem mercedis,
id est mercedem
retributam. Merces dicitur quae, pro qualitate
facti, sive malum sive bonum sit, redditur.
Retributio significat quantum meruit tantum esse
redditum ei. Retributionem, dico, justam, quia sic
retribuendo Deus agit ex justitia, nec putetis eum
sic misericordem esse ut obliviscatur justitiae.
Si, inquam, praevaricatio vel inobedientia sermonis
dicti per angelos accepit retributam mercedem, quomodo nos effugiemus
illud pereffluere si neglexerimus,
non dico praevaricatores exstiterimus, sed
(quod minus est) si saltem neglexerimus, id est
intelligere contemnamus, non dico sermonem, sed salutem?
Verbum enim Christi creditum credentibus,

causa efficiens est salutis. Salutem dico tantam,
id est indeficientem. Salus enim haec quando remittuntur
peccata principium habet; positionem virtutum
habet incrementum, in aeterna beatitudine
consummationem. Nec eos reddit inexcusabiles,
quod nequeant opponere se, quasi remotos hanc
audisse salutem dicens: Quae salus cum accepisset
initium non constitutionis, quia ab aeterno 363
sic fieri erat dispositum; sed initium enarrari
per Dominum angelorum, id est per Christum quod
Christus enarrare coepit hanc salutem. Tunc, inquam,
cum accepisset hoc initium confirmata est in
nos, id est in vos Judaeos ab eis qui audierunt ab ipso
ore Christi, scilicet per apostolos, quorum justitia

et auctoritas firmitatem hujus salutis vobis commendavit.
Confirmata dico, Deo contestante. Ipsi
enim apostoli auctoritate sua satis hanc attestabantur,
sed Deus idem testabatur cum illis signis et
portentis. Signa vocat, ut morbos depellere, quod
ars medicinalis posset efficere. Portenta autem, quae
contra naturam erant, ut caeco nato oculos aperire,
Lazarum suscitare: quae et aliud significabant.
Contestante autem etiam Deo variis virtutibus, hic
veras virtutes significat, ut justitiam, prudentiam,
et hujusmodi, quae ministrabat fidelibus suis. Contestante
etiam distributionibus, id est per distributiones Spiritus sancti,
huic enim genera linguarum,
illi revelationes Scripturarum, et caeteris caeteras
gratias distribuebat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.