PL 153, col. 506

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

non potuerunt intrare in requiem propter incredulitatem
suam.
CAPUT IV.
« Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem ejus existimetur aliquis ex
nobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est,
quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo
auditus, non admistus fidei ex his quae audierunt.
Ingrediemur enim in requiem qui credimus:
quemadmodum dixit. « Sicut juravi in ira mea,
si introibunt in requiem meam [(Psal. XCIV, 11)] . »
« Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis:
dixit enim quodam loco de die septima sic:
Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus
suis [(Gen. II, 2)] . » Et in isto rursum: Si introibunt

in requiem meam. Quoniam ergo superest
introire quosdam in illam, et hi quibus prioribus
annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem,
iterum terminat diem quemdam, hodie
in David, dicendo, post tantum temporis (sicut
supra dictum est): Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem
praestitisset, nunquam de alia loqueretur
posthac die. Itaque relinquitur Sabbatismus populo
Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus,
etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a
suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem:
ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis
exemplum. Vivus est enim sermo Dei et efficax,

et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens
usque ad divisionem animae ac spiritus:
compagum quoque ac medullarum, et discretor
cogitationum, et intentionum cordis [(Eccli. XV, 20)] .
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu
ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis
ejus, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem
magnum qui penetravit coelos, Jesum Filium
Dei, teneamus spei nostrae confessionem. Non
enim habemus pontificem, qui non possit compati
infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia
pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo
cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam
consequamur, et gratiam inveniamus in
auxilio opportuno. »
EXPOSITIO.

Et quia propter incredulitatem intrare non potuerunt
in requiem, igitur timeamus ne forte aliquis ex
nobis existimetur secundum veritatem deesse ab illa
requie. Sed praemittit possibilitatem introeundi nobis
concessam dicens. Timeamus, inquam, ne relicta
pollicitatione, id est frequenti promissione introeundi
in requiem ejus, scilicet Dei: unde nos habere constat
facultatem introeundi, ne, inquam, hac relicta
per incredulitatem existimetur aliquis nostrum deesse
a requie. Bene dico pollicitatione; etenim nobis
nuntiatum est (quemadmodum et illis ) per fidem
posse intrare in requiem. Illis quidem nuntiatum
fuit, sed tamen non profuit illis sermo nuntiationis auditus
tantum, et non admistus fidei, ut crederent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.