PL 153, col. 595

Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

et totius Ecclesiae gaudium, clementia divina
conservet. Apud fratres nostros nostra commendatione
non indigetis. Ipsemet enim vestris meritis
vestrisque litteris eorum visceribus vestram memoriam
insolubiliter alligastis.
III. Ad Hagmericum cardinalem et cancellarium.--Monet duos esse hostes quibuscum maxime sit pugnandum, et contra Ecclesiae adversarios non armis corporalibus, sed humilitate et poenitentia utendum. [(Opp. S. Bern. edit. MABILL., vol. II, p. 1051.)]
1.
Domino et amico in Christo reverendissimo, sedis
apostolicae cancellario HAYMERICO, amici (si tamen
dignum est) ejus, et sui Carthusienses fratres,
terrena despicere, et amare coelestia.
Quam grata fuerit nobis vestra praesentia recordatione
sentimus unde, quaesumus, sic agite ut cum
ab his diebus qui secundum Apostolum mali sunt,
et secundum Psalmistam sicut umbra deficiunt, ad
dies bonos et annos aeternos transieritis, non de
nostra (quid enim nos vel sumus vel erimus?) sed
de illius visione et societate cum sanctis omnibus
laetemini, propter quem nostram et obscuritatem
nosse, et necessitatem supplere, et, quod longe
pluris ducimus, tot et tantis ecclesiasticis, quibus
nunquam caretis, interpositis negotiis, latebras nostras,
non solum humiliter, sed et laboriose penetrare,
nosque ipsos oculo ad oculum invisere, et ore
ad os loqui, non est dedignata vestra sublimitas; a

quo solo summo beneficio et bono, societate scilicet
et visione Dei, non spatiis locorum aut temporum
(semper enim est et ubique, et in ipso vivimus, movemur
et sumus) sed meritis sejungimur peccatorum,
sicut scriptum est: Non est abbreviata manus
Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata auris
ejus, ut non exaudiat: sed peccata vestra diviserunt
inter vos et Deum vestrum [(Isa. LIX, 1)]
. Quae quoniam
pene cuncta de mentis elatione aut de carnis veniunt
voluntate, quorum nobis alterum cum belluis,
alterum cum angelis est commune, sed reprobis,
nitendum summopere est ut et mentis superbia prematur
humilitate, et carnis luxuria sobrietate. Hinc
Dominus: Videte, inquit, ne graventur corda vestra
in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI,

34). Itemque: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde [(Matth. XI, 29)]
.
2.
Non ergo in multa nostra diffundatur intentio.
Duo sunt tantum adversus quae nobis totis est viribus
dimicandum: elatio in mente, voluptas in corpore.
His superatis, nil remanebit vincendum, nil
supererit metuendum. Cupiditas enim rerum exteriorum
non ob aliud inflammatur, nisi ut his modis
omnibus serviatur. Contra quae si nostrum sentimus
non satis esse conatum, divinum imploremus
auxilium; sed imploremus humiliter, imploremus
devote, corde, ore, actu, habitu. Dictum quippe
Israelitico, cum peccasset, est populo: Jam nunc
pone ornatum tuum. Deposuerunt ergo ornatum suum
de monte Oreb [(Exod. XXXIII, 5)]
. Itemque alias luxit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.