PL 153, col. 598
Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
Valete. Deus Pater, qui eduxit de mortuis
Pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti
aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet
vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus faciens
in vobis quod placeat coram se, per Jesum
Christum, cui est gloria in saecula saeculorum, amen.
Nobis autem misereatur idem ipse omnipotens Deus,
per vestras et totius Ecclesiae Romanae intercessiones
et opera sacra, exhilarans corda nostra fragrantissimis
et saluberrimis odoribus famae vestrae, et
continuis in veritate profectibus. Iterum valete. Salutate
nobis reverendos Patres Albanum scilicet et
Ostiensem episcopos [Matthaeum et Albericum]: et
si quos alios vestrae visum fuerit discretioni. Valete
tertio. Habetote, quaesumus, domum istam in mente
vestra, sicut ipsa vos reclusit in sua.
IV. Ad Hugonem S. militiae priorem.--Docet qua ratione bellum spirituale sit agendum.
Dominis et amicis in Christo charissimis ac reverendissimis,
HUGONI, sanctae militiae priori, et omnibus
qui reguntur ejus consilio, servi et amici Carthusiae
fratres, spiritualium simul et corporalium
Christianae religionis hostium victoriam plenariam,
et pacem per Christum Dominum nostrum.
1.
Quoniam in revertendo, sicut in veniendo,
praesentiae vestrae gratissima allocutione frui nequivimus,
visum est nobis ut per litteras vobiscum saltem
pauca colloqueremur. Ad corporea quidem bella
pugnasque visibiles dilectionem vestram exhortari
nequaquam novimus; ad spiritualia vero, in quibus
et quotidie versamur, etsi excitare idonei non sumus,
admonere saltem desideramus. Frustra quippe
exteriores hostes impetimus, si non prius intimos
superamus. Et pudendum nimis est et indignum quorumlibet
velle ditioni nostrae subjicere agmina, si
non prius nostra nobis subjecta fuerint corpora.
Quis enim ferat exterius in amplas terras extendere
velle nos dominationem, et exiguis cespitibus, id
est carnibus nostris, ignominiosam perpeti vitiorum
servitutem? Acquiramus itaque, dilectissimi, prius
nosmetipsos, ut secure deinceps ad exteros pugnemus
inimicos; mentes nostras prius a vitiis, dehinc
terras purgemus a barbaris.
2.
Non igitur regnet peccatum in nostro mortali
corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibeamus
membra nostra arma iniquitatis peccato,
sed exhibeamus nos Deo, tanquam ex mortuis viventes,
et membra nostra arma justitiae Deo, et si
caro concupiscit adversus spiritum indomabiliter. Haec enim,
inquit Apostolus, sibi invicem adversantur,
ut non quaecunque vultis faciatis. Vellemus namque
omni, si fieri posset, carere concupiscentia
Sed si in hac vita, quae tota tentatio est, concupiscentia
ad plenum carere non possumus, concupiscentiis
saltem non serviamus. Ad quod quia viribus
nobis parum sufficientes sumus, confortemur in Domino