PL 153, col. 602
Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne · Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
profundite. Iterum valete. Participes nos faciat Deus
sanctorum operum vestrorum, gestorum et gerendorum.
Valete tertio cum reverendis principibus
Blesensi et Nivernensi.
ei, aut non eum diligis, aut id quod spernit
vile ducis, tanquam si respuat aeger salubrem medicinam.
Veritatem sine fine pax sequitur communis cum
angelis; mendacium, labor et dolor, communis cum
diabolo. Non defenditur veritas, sed tu illa indiges.
Amara et insuavis est veritas generi tuo nimis
valde, non suo, sed eorum vitio; sicut lux fulgens,
infirmis oculis. Vide ergo ne tu eam amariorem facias,
dum non eam sicut debes dicis, id est charitate;
sicut enim pius medicus, qui salubrem et
amaram aegro dat potionem, linit oram vasis melle,
ut quod (dum est dulce) libenter sumitur, etiam
quod salubre est, hiatu facile capiatur. Prodesse autem
hominibus tuum officium totum.
Si dicis veritatem non amore veritatis, sed desiderio
laedendi alium, non praemium dicentis veritatem,
sed poenam conviciatoris assequeris.
Vide quantum supplicii passurus es, cum lux vera
perfecte ostenderit te tibi; si tantum cruciatur, cui
uno verbo aliquid malorum suorum ostendis. Tunc
enim patebunt consilia cordium.
Aequaliter peccas cum vel alium vituperas, vel ab
alio vituperaris; in utroque enim veritatem aut pro
malo recipis, aut pro malo irrogas. Qui ergo te flagellare
voluerit, vitam tuam, id est veritatem arripiat;
per illam te caedat et cruciet.
Veritas est vita et salus aeterna. Debes ergo compati
ei cui displicet. In tantum enim est mortuus et
perditus. Tu autem perversus non ei diceres veritatem,
nisi putares amaram illi esse atque intolerabilem.
Ex te enim metiris alios. Sed hoc pessimum
est quando ut placeas hominibus, dicis veritatem,
quam diligunt et mirantur sicut diceres mendacia
aut adulationes. Non ergo vel quia displicet vel quia
placet, dicenda est veritas, sed ut prosit. Silenda
est autem tantum ne noceat, sicut lux infirmis
oculis.
Panis, id est veritas, confirmat cor hominis ne
succumbat corporum formis.