PL 153, col. 614

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

reverentiae atque admirationis affectu. Hic enim solus
cultus verus et perfectus. Quicunque ergo alicui
rei praeterquam Deo hunc exhibet, idololatra verus
est. Qui vero haec vult sibi exhiberi, cujus, nisi
diaboli veraciter locum tenet, qui modis omnibus
haec ab hominibus conatur extorquere? Itaque omnes
quaerelae hominum in hoc sunt quod scilicet
aut pereunt, aut auferuntur eis dii eorum, id est
creaturae, quibus hunc verum et divinum exhibebant
cultum, sive quod talis eis non exhibetur cultus.
Vide ergo quantum adhuc in te, et in toto mundo
regnet idololatria.
Nulla res debet velle amari tanquam bonum, nisi
quae eo ipso quod amatur, suum beatificat amatorem.
Nulla autem hoc facit, nisi quae amatore non

eget, id est cui non prodest nec ab alio amari nec
amare aliud. Crudelissima igitur res est, quae vult
ut quis in ea intentionem suam et affectum et spem
constituat, cum ipsa ei prodesse non possit. Hoc faciunt
daemones, qui pro Dei servitio, suo volunt
homines occupari. Clama igitur tu amatoribus tuis:
Cessate jam, miseri, nunc me admirari, revereri, vel
quolibet honorare modo, quoniam ego miser nec
mihi nec vobis auxilium ullum ferre possum, imo ego
egeo vestro.
Quantum in te est, omnes homines perdidisti, interposuisti
enim te inter Deum et ipsos, ut, verso in
te intuitu, et, dimisso Deo, te solum admirarentur,
intuerentur, atque laudarent; tibique et eis omnino
hoc inutile, nec dicam damnosum.
Nil dignius in creaturis rationabilibus, mentibus
praesertim piis, nil vilius corruptionibus corporum.
Cum itaque vis esse admirationi hominibus, hac ipsa
superbia caecatus, vide ad quam miseranda deveneris.
Vide ergo justitiam Dei. Tu enim proposuisti
te Deum, id est admirandum excellentissimae parti
creaturarum, et ille subjecit te infimae. Tu enim
voluisti et fecisti, quantum in te fuit, te ab omnibus
hominibus sciri, videri, laudari, admirationi et venerationi
haberi, amari, timeri, honorari; quae omnia
ab excellentissima omnium creaturarum parte,
id est solis rationabilibus mentibus, soli Deo debentur.
Juste ergo factum est ut qui Deum dignissimis
creaturae partibus te proponebas, quod in ea vilissimum

est, ut Deum acciperes, et qui ab excelleutissimis,
quidquid soli Deo debebatur, extorquere perversa
usurpatione voluisti, quidquid ipse debebas,
soli Deo vilissimis, id est corruptis corporum cadaveribus
impenderes. Nam omnia quae superius posuisti,
soli Deo debita amorem scilicet, etc., istis
exhibes toto corde. Dum ergo usurpas quidquid est
Dei, laudari scilicet, etc., amisisti quidquid est hominis,
laudare Deum, ad quod creatus es, etc. Et
quia supra summum locus non est, nec infra infimum,
dum supra summum tendis, infra infimum
rursus es. Qui enim aliquo fruitur, ei necesse est
per amorum subdatur. Tu autem frueris infimis.
Ergo infra infima trusus es, ubi locus nullus est.
Amicitia mundi hujus, ut beatus Jacobus dicit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.