PL 153, col. 802
De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne
ab eo hujus meae locutionis curavi exordium
sumere. Sicque in quibus ipsa ordinis summa consistat;
et maxime quae illa sint sanctae religionis
exercitia, quibus inhabitator cellae intendere debeat:
assumptis hinc inde (prout ratio exigebat) sacrae
Scripturae testimoniis, conatus sum pro posse demonstrare.
Sunt autem quatuor exercitia illa, studium
sacrae lectionis, maturitas defecatae meditationis,
devotio purae orationis, strenuitas utilis actionis.
Quatuor haec: major horum oratio est. Hinc est
quod huic libro hunc titulum, videlicet De quadripertito
officio cellae dignum duxi praeponendum, nisi
forte paternitati vestrae aliud fuerit visum. Capitula
quoque ante libri exordium universa posita sunt, eo
quoque ordine quo sibi invicem succedunt: ut cum
aliquid quaeritur, absque omni statim difficultate reperiatur.
Non solum autem, sed et in ipso libro,
eadem capitula in locis sibi singula convenientibus
apponuntur; ut cum praefixum capitulum attenditur,
unde tractet quod sequitur evidenter agnoscatur.
Accipiat jam dilecta mihi in Domino paternitas
vestra munus quidem parvum, non parva tamen ei
devotione oblatum: et si forte non multum in eo
viderit quod ipse jure debeat approbare, devotam
saltim offerentis voluntatem dignetur acceptam habere.
Obsecro etiam vos ut pro eo quod, omissis aliis
quibusdam quibus intendere mihi dulcius esse (etsi
forte non utilius) vestram sum, etsi non ut debui,
certe ut potui, jussionem exsecutus, hanc mihi pro
labore meo mercedem reddatis, ut in orationibus
vestris mei reminisci velitis: sitque remuneratio
promptae obedientiae meae, instantia pro me ad Deum
orationis vestrae devotae. Venerandam paternitatem
vestram Deus omnipotens Pater, per dilectum Filium
suum, in sancto utriusque Spiritu ab omni
malo custodiat, diesque vestros in sua pace disponat,
atque ab aeterna damnatione vos eripi, et in
electorum suorum jubeat grege numerari. Amen.
CAPITULORUM SERIES.
II. De suavitate sublimi, et sublimitate suavi, quae
I. De modo et causa adventus priorum ordinis
Carthusiensis ad annuum capitulum, et de triplici
fructu adventus eorum.
in ordine Carthusiensi in tribus specialiter consistit.
III. De spirituali conversatione fratrum Carthusiensium
in qua eunt post Christum, per Christum,
ad Christum.
IV. Quid spiritualiter debeat accipi per vilitatem
et asperitatem habitus Carthusiensium, et de paupertate
victus eorum.
V. De puritate contemplationis internae, quae ad
cellae potissimum solitudinem spectat.
VI. Qualiter suavis cellae quies, et quieta ejus suavitas
in quibusdam sacrae Scripturae locis expressa
sit.
VII. De eadem quiete cellae: qualiter per viros
sanctos a Moyse usque ad Isaiam ejus secretum sit
expressum.