PL 157, col. 226
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
est quia ira nostra, vel indignatio, ultionis exsecutio
esse non debet, sed magis absolutionis operatio. Ad
hoc namque irasci, indignari debemus, ut eos qui
delinquunt ad satisfactionem, non ad desperationem
provocemus. Non enim in destructionem, sicut ait
Apostolus, sed in aedificationem missi sumus [(II Cor.
X, 8)] . Cuncta ergo, fratres, quae agimus, justa pietate
et pia severitate pariter faciamus, ut et caetera quae
de tabernaculo dicta sunt, nihilominus retinentes,
sanctum et immaculatum tabernaculum effici mereamur,
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui immensae
pietatis et summae justitiae 298 vivit et regnat
Deus cum Patre et Spiritu sancto per aeterna
saecula saeculorum. Amen.
VIII. QUID BAPTISMUS, QUID CONFIRMATIO, QUID INFIRMORUM UNCTIO, QUID CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI PERCEPTIO IN ANIMA CHRISTIANA OPERENTUR.
In baptismate, per Spiritum sanctum datur remissio
peccatorum. In confirmatione, Spiritus sanctus
invitatur ut veniat, et domum ipsam, quam sanctificavit,
inhabitet, muniat et defendat. Ipsi etiam
apostoli post baptismum acceperunt Spiritum sanctum
quem in ipso baptismo jam acceperant in remissionem
peccatorum. Acceperunt iterum Spiritum et in
die Pentecostes, ad totius virtutis et scientiae perfectionem.
Haec igitur ultima confirmatio fieri jubetur
ab episcopis, ad totius perfectionis similitudinem.
Quae idcirco fieri jubetur in fronte, quia perfectorum
est, non in occulto, sed in manifesto Christi
nomen semper habere. Apostoli utique, antequam
hac unctione ungerentur et sancto Spiritu confirmarentur,
nondum perfecti erant, adhuc timebant, et
nondum Christi nomen in fronte gerebant. In unctione
autem infirmorum datur iterum per Spiritum
sanctum remissio peccatorum, ut neque in vita, neque
in morte desit Christianis Christi misericordia.
In perceptione vero corporis et sanguinis Domini
anima Christiana sanatur 299 a vulnere vitiorum,
et reformatur in statum salutis aeternae, et unum
cum Christo corpus efficitur.
IX. QUID SIT SACRAMENTI ITERATIO.
Ibi reiteratur sacramentum, ubi idipsum iterum
datur, quasi quod prius datum est, postea posse dari
credatur. Verbi gratia, si aliquis baptizatus, iterum
in aquis baptismatis mergeretur ea intentione ut ab
originali et aliis peccatis solveretur. Aliter enim non
rebaptizatur, etiam si multoties aliquis aquis baptismatis
submergatur. Ubi vero propter aliud et aliud
datur, non iteratur sacramentum, sed tribuitur ad
virtutis augmentum. Quamvis enim prius in vertice,
et postea in fronte homo chrismate ungatur, non tamen
iteratur chrismatis sacramentum, quia, ut superius
diximus, propter aliud et aliud fit; sicut et
baptismus minime iteratur, etiam si multoties post
baptismum aquis baptismatis aspergamur. Inunctio
infirmorum magnum sacramentum est, et ideo nulla
est ratione iterandum. Sicut enim caetera sacramenta