PL 157, col. 228
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
Non enim faceret illam, si repulsam non pateretur.
Illud etiam quod bonum est fit perniciosum,
cum promittitur non bene, vel male suscipitur. Nam
pecunia quam Simon Magus obtulit 302 Petro,
bona quidem erat, sed quia male obtulit illam, damnatus
a Petro praedicatur. Et ideo nec evangelica,
nec canonica, sed navicularia est illa quae dicitur
benedictio, quam, quae falso nomine vocatur, professio
praecedit, sive subsequitur. Ibi venditur simul
et emitur primum Ecclesiae sacramentum. Christus
etenim primus hoc sacramentum per semetipsum
fecit, consecrationem scilicet apostolorum. Praeterea
sciendum est, nec oblivioni tradendum, quod quicunque
emit Ecclesiam, Judaeorum perfidiam, et qui
vendit eam, traditorem Judam imitatur. Judaei etenim
Christum emisse noscuntur, qui est caput Ecclesiae,
et eum vendidisse Judas minime dubitatur. Qui
vero pro divino mysterio munus exigit, Giezi sequitur
discipulum Elizaei, et Naaman Syri lepram consequitur.
Caveant igitur episcopi et abbates, qui
ideo dicuntur Christi vicarii, quoniam Christi creduntur
agere vices, ne contra Christi auctoritatem,
qui gratis tribuit et ejus vocem, qui gratis dari monet
et praecipit, cupiditatem sive consuetudinem sequantur,
qua fides Ecclesiae, libertas, et castitas simul
corrumpitur. Non mediocriter utique delinquit
episcopus, nisi gratis dederit; et abbas, nisi gratis
acceperit, similiter peccat, quia facientem et obsequentem
par poena constringit; et facinus quos inquinat,
aequat [(LUCAN, lib. V, 290)] .
303 XI. DE ILLIS QUI IN CAPITULO INORDINATE CLAMANT; ET DE HIS QUI IBI INORDINATE RESPONDENT.
Saepe inter monachos agitur, ut per eos, qui de
aliis in capitulo clamores faciunt, et per illos, de
quibus clamores fiunt, animorum perturbationes,
verba amara, contentiones nascantur, propter hoc
maxime, quod hi qui accusantur, modum responsionis,
et hi qui accusant, modum accusationis ignorant.
Nam cum ex odio peccati et ex dilectione
fratris culpam tantum notificare debeant qui accusant,
non ita faciunt, sed minantur et increpant.
Illi autem qui increpantur, cum patientiam Christi,
quia Christiani sunt et monachi, imitari deberent,
qui coram tondente non aperuit os suum, nec in
sua passione contra suos accusatores impios et mendaces
verba contumeliosa protulisse, sed judici, se
licet injuste judicanti, patienter respondisse legitur,
quod Christus fecit facere erubescunt, et Christum
et ejus exemplum nomenque Christianum, suum
etiam monachatum, summae videlicet humilitatis signum,
obliviscuntur et verba superba et litigiosa
contra eos praeparant, qui de ipsis loquuntur atque
malis prioribus pejora jungentes, suos similes adjutores
invocant, quasi injuriarum ultores. Unde, Deo
auctore, quomodo vel cui, filii et fratres nostri 304
in capitulo accusati respondere, et qui accusant
quomodo accusare debeant, ordinare volumus.
Ordinamus itaque, et ordinando sub nomine sanctae