PL 157, col. 231

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

sapiunt et pietatem, et peccatori occasionem auferunt
desperandi. Vult enim Dominus vitam peccatoris,
non mortem; perire peccatum, non hominem.
Unde unicuique peccatori de magna Domini miseratione
indulgentiam sperare licet, si se cognoverit
peccatorem, et suis proximis compatiens de peccato
poenitere voluerit. En ego sum ille, Jesu pie, quem,
non meis meritis, sed tua gratia sola, Ecclesiae tuae
qualemcunque pastorem aut voluisti fieri, aut permisisti;
et quem, licet indignum, ad pastoris vocasti
officium, perire non sinas: sed inter caetera tuae
gratiae dona tribue ut me veraciter peccatorem
agnoscens, antequam de praesenti vita tollar, de
peccatis meis tibi digne satisfaciam: et quotiescunque 309
cujuslibet fratris mei peccatum audiero,

non superbe increpem, sed compatiar, et quamvis
odio habeam peccatum, ipsum tamen diligam peccatorem.
Sit mihi semper non modica de peccatore
compassio, et contra peccatum moderata correctio.
Absit ut odio culpae perire faciam jura naturae!
Natura enim humana sibi indulgeri quaerit, non
ultra modum affligi; et quia satis cito per se labitur,
eam erigi necesse est, non conculcari. Quod
est diaboli in homine Deus perire faciat; et quod
suum est, servet ne pereat. A diabolo culpa est,
creatura a Deo. Divina itaque moderatio in me
suam etiam justitiam temperet, ne, dum quasi
amore justitiae culpam persequi videor, perire contingat
creaturam; et si quem disciplinae vinculis
me ligare contigerit, non mea auctoritate eum premam,

sed dignum faciam absolutione. Nullum sub
manu mea per nimiam tristitiam perire contingat,
sed omnes potius per indulgentiam valeant liberari.
Quod ipse praestare digneris, Jesu pie et bone, qui
cum Patre et Spiritu sancto regnas et dominaris
per saecula sine fine mansura. Amen.
310 XV. LAMENTATIO CUJUSDAM PECCATORIS ACCUSANTIS SE ET JUDICANTIS.
Non tantum me terret misera vita mea, quantum
terrere deberet: nam anima mea, propter sordidas
cogitationes suas a fideli amico dejecta, et
crudeli subjecta inimico, dum pium Pastorem deseruit,
facta est praeda lupo, et quae ante fuerat sponsa

Christi, se in servitutem redegit Antichristi. Peperit
itaque adultera tristitiam et verecundiam Deo,
gaudiumque diabolo atque victoriam. O multum
peccatrix et multum infelix anima mea! cur pessimas
cogitationes concepisti, quibus ignem libidinis,
immunditiae, et avaritiae prudenter et scienter accendisti,
quibus etiam jugiter, et non mediocriter
exarsisti, et te gehennae ignibus perpetuo cremendam
tradidisti? Nonne legeras, et legendo audieras,
imo legeras et intellexeras Apostolum dicentem: Quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus in
regno Christi et Dei non habet haereditatem?
[(Ephes.
V, 5)]
Habebas utique unde, si voluisses, utiliter
cogitare potuisses, scilicet beneficia Dei, et quod tu
contra egisti. Meminisse etenim et cogitare debueras

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.