PL 157, col. 242

Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

sua quisque utitur potestate. Ad agendam poenitentiam
non debemus exspectare vitae nostrae extremum
diem quoniam, qui usque in extremum diem
poenitentiam differunt, vix aut nunquam perveniunt
ad salutem. Fit plerumque in miseris hominibus,
quod eorum vita per voluptatem carnis expenditur
sed cum repente voluptas ipsa subtrahitur, cum caro
infirmitate atteritur, cum jam egredi anima urgetur,
tunc quasi ad bene vivendum salus amissa ab illis
requiritur, quibus pro voluptate brevi perpetua poena
debetur. De talibus enim dicitur in Psalmo: Cum Deus occideret eos, quaerebant eum
[(Psal. LXXVII,
84)]
. Certe nimis tarde ante Judicem, qui facit omnia
juste, suam quisque causam exponere coeperit,
cum in se prolatam tristem et immutabilem suae

damnationis sententiam ab illo susceperit. Igitur
dum licet, et agendae poenitentiae tempus conceditur,
nos otiari non decet, nec nimium esse securos;
quibus pro meritis singulorum, post vitam, quae
brevis est, et ejus brevitas incerta, aut sempiterna
felicitas reservatur, aut miseria sine fine mansura.
Ea mentis intentione poenitentiam agamus, ut inde
non affectemus laudes hominum, sed soli 333 Deo
de bono poenitentiae placeamus, cui displicere veraciter
non possunt poenitentes, et sine poenitentia
placere ulla ratione peccantes. Ita praeterita peccata
nostra plangamus, ut nulla deinceps plangenda,
auxiliante pietate divina, faciamus. Pietas enim divina
auxiliari desiderat, si homo non differat poenitens
confiteri, occasionem quaerit vas confractum

reparandi, non conterendi quassatum, et ut peccator
ad Deum convertatur, patienter exspectat, ut se
Deus ad peccatorem convertat. Nostros gemitus
optat, sed temporales, ut remittat perpetuos. Ab
oculis nostris brevis hujus temporis lacrymas exigit,
ut sancti Spiritus unctionem super nos effundat;
quae et a nobis in praesenti omnem maculam, et ab
oculis nostris in futuro omnem lacrymam tergat.
Non est, fratres, de Domino tantae pietatis desperandum
nec ab illo, sed ad illum fugiendum, qui magis
voluntarius creditur ad ignoscendum quam diabolus
ad suggerendum fuerit, vel homo ad peccandum.
Quod hic a nobis dictum est de poenitentia, non erat
praetereundum; quae sola medicina peccati hominibus

relinquitur post baptismum. De nativitate Dei
et Salvatoris nostri Jesu Christi, unde tractare proposuimus,
quamvis vita nostra non mereatur, et
facundia ad loquendum non suppetat et parum vel
penitus nihil scientia nostra suffragetur, tamen de
dulcissima Domini charitate, et pia ejus patientia
amplius praesumentes, quam de nostra desperantes
imperfectione prout ipse quo indignis 334 saepe tribuit,
digna loqui donaverit, prosequemur. Solemnitas
haec quae hodie a Christiana religione annua
celebratur, jucunditatem mentis magis quam carnis
afflictionem requirit quia hodierna die valde jucundari
et laetari oportet, qua homo perditus inventus
est, et qui mortuus fuerat, revixit. Natus est hodie
Deus factus homo, pro nobis modico tempore multas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.