PL 157, col. 245
Sermones (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
in vos. Spiritum videlicet sanctum: Vos autem sedete
in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto [(Luc. XXIV, 49)]
,
id est, repleamini Spiritu sancto.
Archangelus Gabriel missus a Deo venit ad Mariam
virginem, annuntians ei divinam simul et humanam
ex ea futuram nativitatem. Christus itaque de Virgine
carnem in Virgine, non quidem de Adam
peccatore, sed unde Adam justus animam suscepit,
et per virginem carnem egrediens Deus homo
mundo apparuit. A Deo data est Adae anima, sicut in
Genesi legitur: Inspiravit in faciem ejus spiraculum
vitae [(Gen. II, 7)]
. Et qui carnem Adae
animavit factam de limo, animavit et Christi carnem
in matris utero Spiritus sanctus. Igitur
unde Adam longe ante susceperat animam, et
qualem susceperat, et Christus suscepit, non talem
qualem Adam eam peccando postea fecit. Caeteri siquidem
homines, qui sunt homines tantum, nascuntur
lege 339 hominum, in peccato scilicet, cum
dolore et corruptione matrum. Filius autem Dei qui
Deus erat et homo, lege quidem hominis natus est,
sed amplius lege Dei. In quantum natus est de femina,
natus est lege hominis, sed amplius lege Dei
natus est, quia sine peccato et sine dolore et corruptione
matris. In eo quod de femina natus est, se verum
hominem ostendit; in eo vero quod natus est
sine peccato et de virgine matre, Deum omnipotentem.
Nec credendum est impossibile fuisse ei qui
omnia potest, et seipsum in matre, et de matre
creasse hominem, et matris suae servasse virginitatem.
Potuit itaque et voluit Deus et homo fieri, et
de virgine nasci, ut per hoc quod factus est homo,
veritatem ostenderet carnis; per hoc autem quod
inviolato virginitatis sigillo prodiit de matris utero,
omnipotentiam divinitatis monstraret. Praeterea
aliorum hominum prius formantur corpora in uteris
matrum, et formatis corporibus inspirantur postea
animae, quibus corpora ipsa vivificantur. Filii vero
Dei vera caro, non priusquam ipse venisset in virginem,
in utero virginis concepta est, nec postquam
carnem suscepit, carni ipsi anima conjuncta; sed
mox ut ipse venit in virginem, totum simul suscepit
hominem, animam scilicet et carnem. Unde Augustinus: Cum Verbum Dei permistum est animae habenti
corpus, simul et animam suscepit et corpus.
Et Leo
Magnus: Dei Filius accepit simul in Virgine animam
et corpus. Et B. Gregorius, 340 Domini, inquit, caro non prius in utero Virginis concepta est, et
postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut
Verbum venit in uterum, factum est caro, et perfectus
homo,
id est, in veritate carnis et animae. Hoc admirabili
modo, dilectissimi, puer natus est nobis, et
filius datus est nobis [(Isai. IX, 6)]
. Pueri naturae est,
nulli nocere, humiliter obedire, suam cito condonare
injuriam. Puer Christus nulli nocuit, omnibus profuit,
Patri usque ad mortem obediens fuit, mortis
suae condonavit injuriam; pro illis etiam qui eum
occiderunt, diligenter oravit. Puer iste, fratres, verus
innocens, verus humilis, verus patiens, et nostrae