PL 157, col. 342

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

fratres, oves Dominicae, offenderent eum
torqueri, cum conscientia vindice, tum divino
examine; et cum dubium esset, utrum venisset offerre
an auferre, certi tandem redditi reatus confessione
ac evidentissima divinae animadversionis ostensione,
summa vix obtinerent supplicatione: ut qui
res eorum venerat insidiis excipere, saltem vacuus
et liber posset abscedere. Profecto cum sit scriptum, de terra constant omnia
[(Eccle. III, 20)] ; specie non
genere: colore non veritate naturae differunt,
tantus sanctorum cinis, et aurum, ac omne quod in
mundo concupiscentia est oculorum [(I Joan. II, 16)] .
Sed non tantum ex hoc avaritiae monstro, effeminatur
virile corpus et animus, quantum ex illo excellentissimi
meriti thesauro in omnes supereminentis

gratiae Dei divitias corroboratur et locupletatur homo;
cujus divinus incircumscripto spiritui adhaeret spiritus.
Pretiosior est pulvis exiguus auro mundo
obryzo, licet utrique terrae matrix sit origo: pretiosior,
inquam, quia illud fallit, et infelici avaritiae
blanditur deceptorio colore: hic absque omni deceptionis
fuco, cum ingenti et digna omnium admiratione,
in salutem mundi proficit ex spiritus sui
sanctificatione. Aurum, et quidquid in rebus materialibus,
oculos carnis fulgore suo perstringit;
quanto magis dividendo, cum summo dividentis dispendio,
minuitur; tanto minoris pretii ducitur;
tanti autem pulveris electrum, quanto latius in
patrocinia Ecclesiarum Dei, sine ullo distribuentis
intertrimento, distribuitur, tanto profusius illi reverentiae

ac honoris pretium et aegris mortalibus salutis
remedium impenditur. Ex venis terrae aurum
summo cum labore eruitur, summo cum sudore scoria
ejus ad purum excoquitur [(Isa. I, 25)] , et in fornace
tum demum ad naturae suae claritatem proficit,
dum sordes amittit et abjicit. Sic et tanti pretii
thesaurus de terra quidem oritur, sed de terra tollitur,
dum in sanctis adhuc in acie pugnantibus, a
terrena actione cum spiritu, qui in ipso est divinae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.