PL 157, col. 352
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
Reg. VI, et II Paral. III seq.), quod constructum
in patria, et civitate regia sacramentum est regalis,
et permanentis, ac super inviolabile fundamentum,
quod est Christus Jesus, positi coelestis aedificii.
Ante diem clauso componeret vesper Olympo.
quam in annales et fastos, mentis retorquens lumina,
ulla exprimerem eloquentia quanta industria
[(quod secundum Hieron. in oculis hominum visum
est difficile, imo impossibile, sed in oculis Domini facillimum
et omnino possibile)] potestas sacerdotalis
et regia, quae persecutionis tempore fidelium
destruxit conciliabula, cujus invidia divinos
libros edax consumpsit flamma, cujus infando edicto
confessorum et martyrum catenatis gregibus impletae
sunt insulae et ergastula, quae quasi ex senatus
consulto Christi nomen summa conata est exstinguere
pertinacia; versa vice ex pensis reipublicae
Ecclesiarum basilicas exstruxerit, et eminentia
exaltaverit fastigia; et non solum laquearia et
tecta aureo decore fulgentia, sed ipsos quoque parietes
diversi marmoris vestierit crustis, et
compositione lithostroti multimoda, et sacros codices
deauratos, et purpuratos, et gemmarum varietate
distinctos, in S. Ecclesiae consecraverit libraria.
Ante quidem desereret me tempus quam disserendi
copia, de quantae majestatis fastigio, secundum saeculi
fastus, descenderit; sed secundum Deum ascenderit
Constantini Augusti imperialis magnificentia,
cum super collum regium XII arenae cophinos,
in mysterium perfectionis duodenarii,
princeps, ad principum apostolorum ordinis Petri et