PL 157, col. 36
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
inopinata necessitas non defuit, quae meae voluntati
penitus 3 obstitit. Sunt enim in partibus nostris
quidam satis nobiles genere, sed multum ignobiles
actione, mihi quidem carne propinqui, at
moribus et vita longinqui. Hi de rebus monasterii,
cujus, licet indignus, curam gerere videor, perversas
quasdam exactiones sive consuetudines extorquere
laborant, quas praedecessores eorum longe ante per
violentiam rebus ipsis impresserant. Quos cum per
ecclesiasticam censuram a sua impietate revoc re
minime potuissem, coepi laborare, si quo modo flecti
potuissent per principis potestatem: cujus videlicet
antecessores monasterium fundaverunt, et
beato Petro in patrimonium et alodium proprium,