PL 157, col. 51

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

justitiam. Dignum satis et justum esset, si discretioni
vestrae videretur, ut quod sanctorum praedecessorum
vestrorum, Alexandri secundi videlicet et
Gregorii septimi auctoritate nobis donatum est, et
sub eorum anathemate firmatum, et postea pro fidelitate
Romanae Ecclesiae a Guitberto haeretico ablatum
exstitit, a Romana Ecclesia nobis redderetur,
quae mala pro bonis reddere non consuevit. Haec est
enim retributio quam Deus non docuit, nec B. Petrus
agnovit. De Guitberto quidem me optime vindicavi;
quia post beatae memoriae papam Urbanum,
et praecipuum sanctae Romanae Ecclesiae filium, Petrum
Leonis, ei abstulit Lateranense palatium.
Valeat dominus papa et vigeat; et qui eum odit, vel
decipit, convincatur, ne pereat.
24 EPISTOLA X.

Dilectissimo domino suo universali papae Calixto, frater
Goffridus suus quidquid est, quidquid potest,
quidquid sapit et habet.
In primis, dulcissime Pater, pro universis beneficiis
vestris multiplices grates et gratias agit benignae
paternitati vestrae humilis servus vester. Mihi
quidem servo suo praecepit vestra dilectio, ut infra
vel circa abbatiam nostram exspectarem, donec viderem
nuntium vestrum, ad vos venire paratus, quia
de charo chariorem, et de familiari familiariorem
me facere disponebat vestra sancta et sincera intentio.
Charissime domine, obedientiae vestrae servavi
mandatum: exspectavi et adhuc exspecto promissum.
Quod si oblivione vel aliqua necessitate exstitit

prolongatum, eo tamen fraudari qualibet occasione
non potero. Sunt etenim tria maxime, quae de gratuitae
bonitatis vestrae promissis me desperare nulla
ratione permittant: nobilitas scilicet generis,
veritas apostolicae dignitatis amica, et antiquae vinculum
dilectionis. Jubeat igitur bonus dominus meus
me venire ad se, quod suo servo, licet indigno, promisit,
et scripsit facturus. Ego autem, si ipse jusserit,
quando et quomodo jusserit, sum ad eum venire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.