PL 157, col. 544

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

locum illum, ubi prius stella apparet, nec occidentem,
nisi ubi nostro subtrahitur aspectui.
MOYSES.
Nunc obsecro ut orientis et occidentis
mihi certum locum ostendas, et hujus rei notitiam
subtiliter discutias.
PETRUS.
Quemadmodum rem istam tibi subtiliter
monstrari rogasti, te quoque illud subtili decet oculo
intueri. Quod hoc modo considera. In quocunque vis
loco consiste, et ab eodem lineam rectam ad orientis
dirige partem. Quae cum pervenerit ad locum ultra
quem visum tendere nequis, locum ipsum tibi
orientem esse cognosce. Eodem modo si ab eo in quo
consistis loco lineam rectam in occidentem direxeris,
cum ad talem pervenerit locum, qui visui tuo
terminum ponat, tibi ipsum occidentis constitue

locum.
MOYSES.
Nunc horam recti ortus, et horam recti
occasus mihi monstrari desidero.
PETRUS.
Nascente stella praedictam lineam usque
ad ipsum stellae locum protende, et in centro ipsius
stellae lineam fige, ita ut media super terram appareat,
et media adhuc lateat ipsamque horam ipsius
stellae ortum dices. Cum ergo sol tali modo oriri coeperit
super terram, illa hora apud astrologos est
verus ortus diei. Eodem modo si occidente stella
praefatam lineam usque ad eam occidentis partem
dirigens summitatem lineae in stellae fixeris centro, ita
ut media super terram, et media sub terra consistat,
illam horam esse occasum dices. Cumque sol tali
modo occiderit, illa hora apud astrologos verus est

occasus diei, et initium noctis.
MOYSES.
Ex ratione tua talis procedit conclusio,
quod cum pars orientalis orbis eadem sit omnibus,
locus tamen orientis non idem est omnibus. Itidem
quoque, cum occidentalis non idem est omnibus,
nec eadem hora ortus, quae est nobis et caeteris
gentibus, nec eadem hora occasus est nobis et caeteris
gentibus, sed secundum varietatem locorum
terrae in longitudine, variatur locus orientis et occidentis,
et hora ortus et occasus.
PETRUS.
Laetor te rei capere veritatem.
MOYSES.
Adhuc, quaeso, apertius loquere, et per
aliquam similitudinem rem tam subtilem ostende.
PETRUS.
Constituamus ergo solem in primo arietis

gradu et in primo puncto gradus, et dicamus quia
coepit modo oriri civitati Aren, quae sita est in
primo septem climatum terrae, habens nonaginta
gradus ad orientem, et totidem ad occidentem, habens
etiam nonaginta gradus ad polum aquilonalem,
totidemque ad australem. Cum huic, inquam, civitati
sol coeperit oriri, quaenam hora erit illi civitati
quae sexaginta gradibus distat ab occidente civitatis
Aren?
MOYSES.
Secundum quod in astrologorum libris
reperi scriptum, duae adhuc horae de praecedenti remanent
nocte.
PETRUS.
Cum igitur civitati Aren sol occubuerit,
quae hora praedictae erit civitati?
MOYSES.
Duae similiter remanent horae de die.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.