PL 157, col. 550

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

autem nulli convenit rei, nisi quae ex quatuor componitur
elementis. Deus autem talibus non subjacet
lineamentis.
MOYSES.
Veritati contradicere nequeo.
PETRUS.
Non minus hoc etiam illud abhorrendum
est quod dicunt eum de tali re irasci, de qua se non
possit ulcisci. Quod si posset, ira profecto ejus quiesceret.
Aiunt praeterea quod ipsius horae qua irascitur
punctum nemo noverit unquam, nisi Balaam
filius Beor. In hoc autem verbo vobis ipsis contrarii
estis, cum ex una parte Moyses eum vocet ariolum [(Num. XXII)] ,
vos etiam vocetis iniquum, ex altera
vero parte eum prudentiorem Moyse esse significetis,
quia punctum horae noverit quod Moysen latuit.
Licetque hoc magna dictum sit admiratione, vilescit

tamen majoris fatuitatis comparatione, qua dicitis
gallum irrationale animal ipsius horae punctum
quotidie scire. Concedisne haec omnia eos ita
dixisse?
MOYSES.
Etsi velim negare nequeo.
PETRUS.
Nec hoc sufficit eis de Deo dicere, sed
eum etiam quotidie semel in die plorare, et ab ejus
oculis duas prodeuntes lacrymas in magnum mare
dicunt concidere, et has fulgorem esse affirmant
illum qui tempore nocturno de stellis videtur cadere.
Haec autem ratio, Deum ex quatuor elementis ostendit
compositum esse. Neque enim fiunt lacrymae
nisi ex humiditatis abundantia descendentis de
capite. Si vero ita est, ergo elementa sunt Dei materia.
Omnis autem materia prior est et simplicior

forma. Ergo et haec priora et simplicioria Deo sunt,
quod nefas est credere. Itaque si Deus talis est ut
dicitis esse, cum nec cibo fruatur nec potu, et
quotidie duas ex se emittat lacrymas, necesse est
eum decrescere, nisi forte de aquis quae super coelo
sunt jugiter bibat. Ex verbis quoque eorum colligitur
quia ignorent quid ille sit fulgor.
MOYSES.
Quid tu de illo sentias fulgore desidero
nosse.
PETRUS.
Fumosus quidam vapor de terra consurgit
nimium siccus, unde et locum nubium transit,
perveniens ad locum ubi non multus est calor, quoniam
remotus est a motu firmamenti. Quo cum pervenerit,
et jam multus in loco uno coierit, ipsius

loci calore licet exiguo paulatim crematur, et crematus
evanescit, et id est quod per aerem discursitare
videmus.
MOYSES.
Quoniam per te non intermisse doctior
fio, non immerito sine intermissione gratias ago.
PETRUS.
Fletus quoque ipsius quem Deo indigne
ascribunt, Judaeorum captivitatem causam esse dicunt;
quin etiam propter dolorem eum ter in die
ut leonem rugire asserunt, et propter id coelum pulsare
pedibus more calcantium in torculari, more
etiam columbae quemdam susurri sonitum dare, et
quaque vice caput movere, et dolentis dicere voce:
Heu mihi, heu mihi! ut quid domum meam in desertum
redegi, et templum meum cremavi, et filios
meos in gentes transtuli? Heu patri qui transtulit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.