PL 157, col. 557
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
autem in eo anima universalis et materia inveniri
possit, quomodo ipsa sint simpla nescio.
PETRUS.
Quomodo firmamentum probatum est
esse compositum, necessario concluditur aliquam
esse materiam de qua compositum sit, ut lectus,
cujus est materia lignum, vel cultellus, cujus est
materia ferrum. Hanc autem materiam firmamento
simpliorem esse necesse est, quemadmodum lignum
lecto, et ferrum cultello simplius est. Et quoniam
omnis materia ipso quod de ea factum est simplior
est, nec habet in se formam vel imaginem sui compositi,
patet firmamenti materiam nullam corpoream
in se formam habere, et ideo omnino simplam
esse. Quod si dicamus in ea aliquid compositum
esse, aliam esse materiam de qua composita sit esse
necesse est, quae et simplior sit. Sed et illam dicentes
compositam, aliam fatebimur simpliorem habere
materiam, et sic in infinitum. Quod ut vitemus,
necesse est ut materiam illam simplam esse
fateamur. Ecce probatum satis est in firmamento
materiam, et ipsam simplam esse. Animam autem
in eodem taliter inveniemus, quia scilicet formae
illae quibus ipsa materia est informata, non propter
solum corporis complementum factae sunt. Formae
enim duobus modis dicuntur. Aliae enim solum corporis
ostendunt terminum, ut triangulatio vel rotunditas,
vel quaelibet alia figura; in lapide ad nihil
aliud valent, nisi quod ipsius corporis figuram efficiunt.
Aliae vero et corpus informant et ad quamdam
utilitatem natura cogente habiles factae videntur,
ut auris forma ad audiendum, oculi ad videndum,
et singulae aliorum membrorum formae aptae
sunt ad suum officium. Item forma cultelli ad incidendum,
serrae ad serrandum, rastri quoque habilis
est ad fodiendum. Et quoniam materia varias in se
quas nunquam habuerat noviter formas suscepit,
constat quia eas non ex se, sed alterius rei adjunctione
quae et potior et simplior sit habuit, quae in
se diversas et formas et imagines fecit, maxime
cum nulla necessitas esset, ut tales in ea fierent
formae vel imagines. Sed hoc magis ex desiderio
factum est animae: quae voluit commisceri tali rei
cui nunquam fuerat commista simul et conglutinata,
ex nova commistione novis est materia formis
informata. Quoniam igitur firmamentum cum omnibus
quae possidet compositum secundum philosophos
non dubitatur, necesse est ut principium habere
credatur. Omne enim compositum aliquod habet
principium. Hoc igitur modo patet mundum esse
creatum. Omne autem compositum necesse est
compositorem habere. Neque enim aliquid se ipsum
potest componere, eodemque modo omne creatum
creatorem habere necesse est. Nihil enim seipsum
potest creare. Creatorem igitur mundi qui Deus dicitur
esse necesse est.
MOYSES.
Adversarius igitur insistere poterit, dicens
compositorem istum vim universalis animae
esse, quae scilicet vis natura vocatur. Quae, inquam,
anima materiae juncta, firmamentum et omnia quae