PL 157, col. 559
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
novas quotidie animas procreari, formatisque novis
in ventre corporibus infundi. Quidquid autem de
anima credere eligas, procul dubio, ut dictum est,
qui rationem dedit, omnia fecit et omnium causa
existit. Oportet autem hunc Creatorem, qui perfectam
habet sapientiam, aeternum existere, et nec creatum
nec novum esse, quoniam, si hic aut creatus credatur
aut novus, alium utique creatorem necesse est habeat
aut novatorem. Nihil enim se unquam creare
aut novare poterit, et sic creatorum aut novatorum
numerus fine carebit. Factoribus autem fine carentibus,
factura quoque nunquam ad certum terminum
perveniet. Credendum ergo est primum factorem,
nec creatum esse nec novatum, sed necessario aeternum.
Praeterea non compositum, sed simplicem credere
convenit eum. Omnis enim compositio motus
est, et actus simplicis rei. Item, quod prius est, principium
habere non potest. Compositio autem omnis
aliquod habet principium. Creator ergo primus non
est compositus, sed neque est corporeus. Omne enim
corporeum, ut supra latius disseruimus, est compositum.
Item, neque mobilis est. Omne enim quod
movetur, partibus constat. Sed quidquid partibus
constat, compositum est. Quod autem primum est
omnium non est compositum. Igitur nec mobile est.
Rursus omnis motio in corpore fit, sive sit recta motio,
veluti cum quis unum deserens locum occupat
alium, seu sit motio in gyrum, cum aliquid scilicet
in eodem existens loco ut firmamentum versatur in
orbem, sive sit motio partium alicujus rei ad invicem
facta, vel ab extremis ad medium, vel a medio ad
extrema, veluti fit in partibus aeris, seu sit motio
rei in eodem quidem loco existentis, sed per
quaedam quasi incrementa hac illacque spatiantis,
quemadmodum in ramis arborum paulatim ad omnes
partes crescentibus fit. Hae autem omnes motiones
non nisi in corpore fieri possunt. Sed quod
primum omnium est, corporeum non esse probatum
est. Igitur nec variatur, nec corrumpitur. Iterum,
nec crescit per se, nec augetur aliunde. Omne
enim quod vel incrementum recipit, vel augmentum,
procul dubio est et compositum. Sed quod primum
est omnium, supra ostendimus non esse compositum.
Igitur nec crescit nec augmentatur. Item, non
decrescit. Quod enim decrescit corrumpitur. Sed
quod omnium primum est non corrumpi probatum
est: igitur nec decrescit. Rursus nullius creaturae
in aliquo similitudinem habet. Similitudo enim qualitas
est. Sed quod primum omnium est, nulli subjacet
qualitati: ergo nec similitudini. Item, ponamus
quod alicujus creaturae similitudinem habeat.
Sed evidens est quod similitudo aliquorum duorum
alium parificat alii, velut si dicantur in albedine similes,
albedo alterius par esse debet albedini alterius;
similiter de nigredine, et de omni re quae inter
aliquos similitudinem facit. Quare si hoc esset, quod
primum est omnium, primum simul esset atque novissimum;
et quod novissimum, novissimum simul
atque primum. Quod utrumque quantum inconveniens