PL 157, col. 562
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
cuncta quae fecerat et erant valde bona [(Gen. I)]
, non
est inquirendum cur haec non fecerit antea.
MOYSES.
Juste tibi a Deo opto magnum praemium
dari, eo quod quaestionem non credentium mundi
constitutionem contra credentes tam subtiliter persolvisti.
Nunc quod supradixisti volo patefacias,
quomodo omnia ex conjunctione animae cum materia
gradatim sunt facta.
PETRUS.
Dicunt philosophi quia cum conjuncta et
conglutinata materiei est anima primum omnium
formatum est, et compositum firmamentum majus,
in quo nulla sunt sidera, et quod circulos omnes
facit moveri. Post illud autem formatus est signifer
circulus in quo duodecim emicant signa. Tertio loco
factus est circulus siderum, quae semper situm suum
servantia, in suis locis perdurant fixa. Quarto loco,
Saturni locatus est circulus. Quinto autem Jovis est
orbis locatus. Sextum porro locum, Martis sibi vindicat
ensis. Septimo autem Solis circulus lucet.
Octavum, Veneris possidet globus. Nonum, a Mercurius
sortitus est, dat lunae partes decimus locus inferiores.
His vero circulis completis omnibus et
cunctis quae in eis sunt, tunc coepit motus iste rotundus,
qui dicitur simplex et perfectus, et genuit
ille motus in materia calorem, qui effusus est per
eam ipsaque eum receperit, et inde facta sunt quatuor
elementa: ignis, aer, aqua et terra. Constat
autem quia omnis motus qui de aliquo movente
procedit, et omnis virtus cujuslibet virtuosi, quanto
proximiora sunt his de quibus prodeunt, tanto majorem
vim et fortitudinem obtinent, quantoque remotiora
ab eis fuerint, tanto molliora atque debiliora
redduntur. Quod quoniam ita est, patet quia calor
ille qui de motu firmamenti processit, in locis vicinioribus
multo plus incaluit, et concremans fuit,
factusque ignis est videlicet siccae naturae et calidae.
Quia vero paulisper calor ille longius a firmamento
recessit, vim suam jam modicum amittens aliquantulum
tepuit, et debilior fuit, sed et se hac illacque
commovit, unde facta est natura aeris calida et humida.
Omnis enim calor quandiu fortissimus est,
desiccat et comburit. Ex quo vero tepescit, mollescere
rem ac liquefieri facit. Quomodo autem adhuc
longius a firmamento recessit, radice quasi procul
existente vigorem amisit, et ideo natura frigida perstitit,
et facta est liquida et ponderosa. Et quoniam
longius adhuc quam erat a firmamento recessit, ipsa
frigiditatis natura propter nimiam remotionem reddita
est fortior, spissior, congelatior, et durior,
factaque sicca et frigida, et ipsa est terra. Completa
itaque hoc modo elementorum natura movit ea natura,
et vis firmamenti, ad faciendam voluntatem
et jussionem Dei. Cumque vis firmamenti sic ea ad
invicem cuncta movisset, commista pariter et conjuncta
inter se sunt, et ex ipsa eorum commistione
genita sunt alia minora corpora, inanimata, animata
et animalia. Inanimata quidem, ut lapides et metalla,
aliaque quae intra terram continentur nec
crescunt, ut vivum argentum, sulphur, et caetera;