PL 157, col. 57

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

dominus, et sibi placeat, et faciat ut quam praedecessorum
suorum temporibus habuimus quietem,
suo tempore habeamus.
EPISTOLA XVI.
Petro sanctae Romanae Ecclesiae cardinali diacono, charissimo domino et praecordiali amico, frater
Goffridus ejusdem Ecclesiae servorum minimus,
quod habet, et potest, et seipsum.
Infirmitatem vestram audivimus quam et compassionis
affectu et totius animae nostrae visceribus
nostram reputamus. Rogamus itaque, et rogando
discretam dilectionem vestram suppliciter admonemus
ut, si nobis vel quibuslibet rebus nostris indigetis,
significare nullatenus erubescatis. Amicus
enim erga amicum erubescere non debet, nisi tantum

cum illum offendit. Quibus licet sit aliquando
corporum dissimilitudo, una semper esse debet
imago animorum. Praeterea 34 nuda, imo nulla est
amicitia, quam mutua, et maxime in necessitate,
non probant obsequia. Valete, et quod placuerit,
rescribite.
EPISTOLA XVII.
Richardo beatae vitae episcopo, apostolicae sedis venerabili
legato, Goffridus ejusdem sedis servorum
minimus, dilectionem, et dilectionis servitutem.
Fratre, quem ad vos cum litteris domini papae
misimus, referente didicimus, Radulphum Turonensem
dictum archiepiscopum in praesentia vestri
de nobis verbis inhonestis fuisse conquestum. Quod

si ita est, vehementer miramur, quia unde de nobis
juste conqueri debeat ignoramus. Mirari autem nec
possumus nec debemus, si inhoneste loquitur, qui
pene universo mundo clamante, sed nullo adhuc
vindicante, multa inhonesta et perversa operatur.
Veniat tamen, si placet vestrae sanctitati, vobiscum
Vindocinum in alodium B. Petri, et burgenses quorum
mercede conducitur secum adducat; et quantum
justitia dictaverit, exsequatur et accipiat.
EPISTOLA XVIII.
Cononi vitae laudabilis episcopo, sanctae, apostolicae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.