PL 157, col. 676

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

est ut sibi consulas, licet rectum ut inconsultus
tuum non sequatur consilium. Alius: Noli consilium
tuum omni homini revelare; qui enim consilium
tuum in corde suo retinet, sui juris est melius
eligere. Alius: Consilium absconditum quasi in carcere
tuo est retrusum; revelatum vero te in carcere
suo tenet ligatum. Alius: « Ne te associaveris
inimicis tuis, cum alios possis repperire socios: quae
enim male egeris notabunt, quae vero bona fuerint
devitabunt. Dixit quidam versificator: Est una de
adversitatibus hujus saeculi gravioribus libero homini
quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirere
inimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe quae
major adversitas contigit tibi in hoc saeculo? Arabs:
Necessitas compulit me convenire inimicum ut quae

volebam mihi concederet. Alius: Ne te associes leccatori,
cujus consortium est tibi dedecus. Alius: Ne
glorieris in laude leccatoris, cujus laus est tibi vituperium,
et vituperium laus. Quidam philosophus
transiens per viam, alium philosophum repperit cum
quodam leccatore jocantem, et ait: Sibi simile
attrahere adamantis est. At ille inquit: Numquam
me sibi adjunxi. Ad hoc transiens: Cur ergo ei
applaudebas? At ille inquit: Non, sed magna necessitate
cogitur etiam honestus homo latrinam
adice. Alius philosophus: Fili, grave est arduas mentiones
ascendere et ab eisdem descendere facile.
Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis
quam amicitia insipientis. Alius philosophus: Ne
habeas pro magno amicitiam stulti, quia non est

permanens. Alius philosophus: Dulcior est sapienti
aspera vita inter sapientes, quam dulcis vita inter
insipientes. Alius philosophus: Sapientiae duae sunt
species, una naturalis, altera artificialis, quarum
una non potest manere sine alia. Alius: Ne committas
stultis sapientiam, quia eis esset injuriosum,
neque sapientibus eam deneges, quia suum est eis
conferre. Alius: Hujusmodi dona diversa sunt, quibusdam
enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia.
Quidam enim loquens filio ait: Quid malles
tibi dari, censum an sapientiam? Cui filius: Horum
quodlibet alio indiget. Fuit quidam sapiens versificator
egregius, sed egenus et mendicus, semper de
paupertate sua amicis conquerens, de qua etiam

versus composuit, talem sensum exprimentes: Tu
qui partiris, monstra cur pars mea mihi desit. Culpandus
non es, sed dic mihi quem culpabo, nam
si constellatio mea est mihi dura, a te quoque id
factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam
tu orator et judex es. Tu dedisti mihi sapientiam
sine substantia, dic ergo mihi quid faciet sapientia
sine substantia. Accipe partem sapientiae et da mihi
partem pecuniae. Ne patiaris me illo indigere,
dampnum cujus erit mihi pudori. Dixit alius philosophus:
Tribus modis unus indiget alio. Cuicunque
benefeceris, in eo major eo eris, quo non indigueris,
par ipsius eris; quo vero indigueris, minor.
Alius: Sapientia mortua corpora vivificat claritate
sua, velut terra arida humiditate pluviae virescit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.