PL 157, col. 700
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
Qui servit regi sine fortuna, hoc saeculum
perdit et aliud. Filius: O Pater, quare oblitus es
dicere quomodo debet homo comedere coram rege?
Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla est differentia
comedere coram rege et alibi. Filius: Dic
ergo quomodo ubique debeam comedere. Pater: Cum
ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium
donec comedas. Ne comedas panem priusquam
veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens;
nec tantum bolum mittas in ore tuo ut micae
defluant hinc et inde, ne dicaris gluto. Ne glutias
bolum priusquam fuerit bene commasticatum in tuo
ore, ne stranguleris; nec pocula sumas donec sit os
vacuum, ne dicaris vinosus; nec loquaris dum aliquid
in ore tenueris, ne aliquid intret de gutture in
intimam arteriam ne sit tibi causa mortis. Si videris
bolum qui placeat tibi in parapside coram sodali,
non sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas. Post
prandium manus ablue quia physicum est et curabile;
ob hoc enim multorum oculi deteriorantur
quando post prandia manibus non ablutis terguntur.
Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo
respondebo? Concedam statim an non? Pater:
Fac sicut auctoritas Judaeorum praecipit. Dicit
enim: Si quis invitaverit te ad prandium, videas
personam invitantis. Si enim magna persona fuerit,
statim concede; sin autem, secundum quod erit,
secunda vel tertia vice. Hoc etiam refertur de Abraham.
Quadam enim die dum coram sua staret janua,
transeuntes sub humana specie vidit tres angelos
quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit,
pedes lavare, cyborum refectionem sumere,
lassos artus somno recreare. Ipsi vero, quoniam
magna persona erat, acquieverunt ejus petitioni.
Juvenis ad senem: Cum invitatus fuero ad prandium,
parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis,
quoniam si amicus tuus fuerit qui te invitavit, gaudebit
multum; si autem inimicus, dolebit. Hoc audito
risit puer, ad quem senex: Recordatus sum
verbi quod audivi de Maimundo nigro. Quidam enim
senex quaesivit ab eo quantum posset comedere.
Cui ipse: De cujus prandio, de meo vel alterius?
At ille: De tuo. Maimundus: Quantum magis possum.
Senex: Tu modo recordaris verborum cujusdam
gulosi, pigri, stulti, garruli et nugigeruli, et
quicquid de illo dicitur amplius in eo invenitur. Juvenis:
Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid
de eo est derisorium est, et si quid de ejus
dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebo
pro munere. Senex.
FABULA XXV.
Dominus servo praecepit quadam nocte ut clauderet
januam; ipse vero desidia pressus surgere non
potuit, et ideo dixit quia clausa erat. Mane autem
facto Dominus dixit servo: Maimunde, aperi januam.
Cui servus: Domine, sciebam quod volebas eam
hodie esse apertam, et ideo nolui sero eam claudere.
Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam