PL 158, col. 154
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
quam dixi, mundanae molis materia sit. Nam si hujus
materiae est aliqua materia, illa verius est
corporeae universitatis materia. Si igitur universitas
rerum, seu visibilium, seu invisibilium est ex aliqua
materia, profecto non solum non potest esse,
sed nec dici potest esse ex alia materia, quam ex
summa natura, aut ex se ipsa, aut ex aliqua tertia
essentia; quae utique nulla est. Quippe nihil omnino
vel cogitari potest esse praeter illud summum
omnium, quod est per seipsum; et universitatem eorum
quae non per se, sed per idem summum sunt:
quare quod nullo modo aliquid est, nullius rei materia
est. Ex sua vero natura rerum universitas, quae
per se non est, esse non potest; quoniam si hoc
esset, aliquo modo esset per se et per aliud, quam
per id per quod sunt cuncta, et non esset solum id
per quod cuncta sunt: quae omnia sunt falsa.
Item, omne quod ex materia est, ex alio est, et
posterius est eo; quoniam igitur nihil est aliud a
seipso, vel posterius seipso, consequitur ut nihil sit
materialiter ex seipso. At si ex summae naturae
materia potest esse aliquid minus ipsa, summum
bonum mutari et corumpi potest: quod nefas est
dicere. Quapropter, quoniam omne quod aliud est
quam ipsa, minus est ipsa; impossibile est aliquid
aliud hoc modo esse ex ipsa. Amplius: Dubium
non est quia nullatenus est bonum, per quod mutatur
vel corrumpitur summum bonum. Quod si qua
minor natura est ex summi boni materia, cum nihil
sit undecunque nisi per summam essentiam, mutatur
et corrumpitur summum bonum per ipsam:
quare summa essentia, 7 quae est ipsum summum
bonum, nullatenus est bonum; quod est inconveniens.
Nulla igitur minor natura materialiter est ex
summa natura. Cum igitur eorum essentiam, quae
per aliud sunt, constet non esse velut ex materia,
ex summa essentia, nec ex se, nec ex alio, manifestum
est quia ex nulla materia est. Quare, quoniam
quidquid est per summam essentiam est, nec
per ipsam aliquid aliud esse potest nisi ea aut faciente
aut materia existente, consequitur de necessitate,
ut praeter eam nihil sit, nisi ea faciente, et
quoniam nihil aliud est vel fuit, nisi illa, et quae facta
sunt ab illa, nihil omnino facere potuit per aliud,
vel instrumentum, vel adjumentum, quam per seipsam.
At omne quod fecit, sine dubio aut fecit
ex aliquo, velut ex materia; aut ex nihilo. Quoniam
igitur certissime patet quia essentia omnium, quae