PL 158, col. 225
Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
unicunque suum dedi titulum ut prius
exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens
fides quaerens intellectum, diceretur. Sed cum
jam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum
esset, coegerunt me plures, et maxime
reverendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo nomine,
fungens in Gallia legatione apostolica, qui
mihi hoc ex apostolica praecepit auctoritate, ut
nomen meum illis praescriberem. Quod ut aptius
fieret, illud quidem Monologium, id est Soliloquium;
istud vero Proslogion, id est Alloquium nominavi.
CAPUT PRIMUM.
Excitatio mentis ad contemplandum Deum.--Abjicit
curas et omnia praeter Deum excludit ut Deum
quaerat. Homo ad videndum Deum factus est.
Homo peccans perdidit beatitudinem ad quam factus
est; et invenit miseriam propter quam factus
non est. Bonum non custodivit, cum facile posset.
Sine Deo male est nobis. Labores et conatus nostri
sunt irriti sine Deo. Deum homo quaerere non potest,
nisi ipse doceat; nec invenire, nisi ipse se ostendat.
Deus hominem creavit ad imaginem suam, ut sui
memor sit, ipsum cogitet et ipsum amet. Homo
fidelis non quaerit intelligere ut credat; sed credit,
ut intelligat: quia, nisi crediderit, non intelliget.
Eia nunc homuncio, fuge paululum occupationes
tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus
tuis. Abjice nunc onerosas curas, et postpone
laboriosas distensiones tuas. Vaca aliquantulum
Deo, et requiesce aliquantulum in eo. Intra
in cubiculum mentis tuae; exclude omnia praeter
Deum, et quae te juvent ad quaerendum eum, et,
clauso ostio, quaere eum. Dic nunc, totum cor meum,
dic nunc Deo: Quaero vultum tuum; vultum tuum,
Domine, requiro [(Psal. XXVI, 8)]
. Eia nunc ergo, tu,
Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo
te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine,
si non es hic, ubi te quaeram absentem? Si
autem ubique es, cur non video te praesentem?
Sed certe habitas lucem inaccessibilem. Et ubi est
lux inaccessibilis, aut quomodo accedam ad lucem
inaccessibilem? Aut quis me ducet, et inducet in
illam; ut videam te in illa? Deinde, quibus signis,
qua facie te quaeram? Nunquam te vidi, Domine
Deus meus; 30 non novi faciem tuam. Quid
faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus
longinquus exsul? Quid faciet servus tuus anxius
amore tui, et longe projectus a facie tua? Anhelat
videre te et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te