PL 158, col. 228

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

esse intelligit quod nondum fecit. Cum vero
jam pinxit, et habet in intellectu, et intelligit esse
quod jam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens
esse vel in intellectu aliquid, quo nihil majus
cogitari potest; quia hoc cum audit, intelligit; et
quidquid intelligitur, in intellectu est. Et certe id,
quo majus cogitari nequit, non potest esse in
intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est,
potest cogitari esse et in re: quod majus est. Si
ergo id, quo majus cogitari non potest, est in
solo intellectu, idipsum, quo majus cogitari non
potest, est quo majus cogitari potest: sed certe
hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid,
quo majus cogitari non valet, et in intellectu,
et in re.

CAPUT III
Quod Deus non possit cogitari non esse.--Deus est
id quo majus cogitari non potest. Id quod potest
cogitari non esse, non est Deus.
Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit
non esse. Nam potest cogitari esse aliquid quod non
possit cogitari non esse; quod majus est, quam
quod non esse cogitari potest. Quare si id, quo majus
nequit cogitari, potest cogitari non esse: idipsum
quo majus cogitari nequit, non est id quo majus
cogitari nequit: quod convenire non potest. Sic
ergo vere est aliquid quo majus cogitari non potest,
ut nec cogitari possit non esse: et hoc es tu, Domine
Deus noster. Sic ergo vere es, Domine, Deus meus,
ut nec cogitari possis non esse; et merito. Si enim

aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet
creatura super Creatorem, et judicaret de
Creatore: quod valde est absurdum. Et quidem
quidquid est aliud praeter solum te, potest cogitari
non esse. Solus igitur verissime omnium, et ideo
maxime omnium habes esse; quia quidquid aliud
est, non sic vere est, et idcirco minus habet esse.
Curitaque dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? [(Psal. XIII, 1)]
cum tam in promptu sit rationali
menti, te maxime omnium esse. Cur, nisi quia stultus
et insipiens?
CAPUT IV.
Quomodo insipiens dixit in corde suo, quod cogitari
non potest.--Duobus modis res cogitatur. 1. Cum
vox eam significans cogitatur. 2. cum ipsa res intelligitur.

Secundum vocem, Deus potest cogitari
non esse; secundum rem, non potest.
Verum quomodo dixit insipiens in corde suo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.