PL 158, col. 236

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

animae meae diu intendere in illam. Reverberatur
fulgore, vincitur amplitudine, obruitur immensitate,
confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis
lux! O tota, et beata veritas, quam longe es a me,
qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu
meo, qui sic praesens, sum conspectui tuo!
Ubique es tota praesens, et non te video. In te
moveor et in te sum, et ad te non possum accedere.
Intra me et circa me es, et non te sentio.
CAPUT XVII.
Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, levitas,
pulchritudo, suo ineffabili modo.
Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et
beatitudine tua; et idcirco versatur illa adhuc in
tenebris, et miseria sua. Circumspicit enim et non

videt pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit
harmoniam tuam. Olfacit, et non percipit odorem
tuum. Gustat, et non cognoscit saporem tuum. Palpat,
et non sentit levitatem tuam. Habes enim
haec, Domine Deus, in te, tuo ineffabili modo, qui
ea dedisti rebus a te creatis, suo sensibili modo;
sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi
sunt sensus animae meae vetusto languore peccati.
CAPUT XVIII.
Quod Deus sit vita, sapientia, aeternitas, et omne
verum bonum.--Quidquid est partibus junctum,
non est omnino unum; actu vel intellectu dissolvi
potest. Sapientia, aeternitas, etc., non sunt in Deo
partes, sed unum, et ipsum totum quod est Deus
seu ipsa unitas, ne quidem intellectu divisibilis.

Et iterum ecce turbatio; ecce iterum obviat moeror,
et luctus quaerenti gaudium et laetitiam. Sperabat
jam anima mea satietatem, et ecce iterum
obruitur egestate. Affectabam jam comedere, et ecce
magis esurio. Conabar assurgere ad lucem Dei,
et recidi in tenebras meas. Imo non modo cecidi in
eas, sed sentio me involutum in eis. Ante cecidi
quam conciperet me mater mea. Certe in illis
conceptus sum, et cum earum obvolutione natus sum.
Certe in illo omnes cecidimus, in quo omnes peccavimus.
In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat,
et male sibi et nobis perdidit, quod cum volumus
quaerere, nescimus; cum quaerimus, non invenimus;
cum invenimus, non est quod quaerimus. Adjuva

me, tu, propter bonitatem tuam; Domine, quaesivi
vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram,
ne avertas faciem tuam a me [(Psal. XXVI, 8)]
. Revela
me de me ad te. Munda, sana, acue, illumina
oculum mentis meae ut intueatur te. Recolligat vires
suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.