PL 158, col. 254
Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
simul et illud possumus, et istud scimus; et non
possumus cogitare non esse quandiu scimus esse;
quia non possumus cogitare esse simul, et non
esse. Si quis igitur sic distinguat hujus prolationis
has duas sententias: intelliget nihil,
quandiu esse scitur, posse cogitari non esse; et
quidquid est, praeter id quo majus cogitari nequit,
etiam cum scitur esse, posse cogitari non esse. Sic
igitur et proprium est Deo, non posse cogitari
non esse; et, tamen multa non possunt cogitari.
quandiu sunt, non esse. Quomodo autem dicatur
cogitari Deus non esse, in ipso libello puto sufficienter
esse dictum.
CAPUT V.
Specialis discussio variorum adversarii dictorum: ac
primum quod initio infideliter retulerit ratiocinationem,
quam refellendam suscepit.
Qualia vero sint et alia quae mihi objicis pro insipiente
facile est deprehendere vel parum sapienti;
et ideo id ostendere supersedendum existimaveram.
Sed quoniam audio quibusdam ea legentibus aliquid
contra me valere videri, paucis de illis commemorabo.
Primum, quod saepe repetis me dicere quia
quod est majus omnibus, est in intellectu; et si
est in intellectu, est et in re: aliter enim omnibus
majus non esset omnibus majus. Nusquam in
omnibus dictis meis invenitur talis probatio. Non
enim idem valet, quod dicitur; majus omnibus,
et, quo majus cogitari nequit, ad probandum
quia est in re quod dicitur. Si quis enim dicat quo
majus cogitari non possit, non esse aliquid in
re, aut posse non esse, aut vel non esse posse cogitari,
facile refelli potest. Nam quod non est, potest
non esse; et quod non esse potest, cogitari potest
non esse. Quidquid autem cogitari potest non