PL 158, col. 268

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Deus: et tamen nec credimus nec dicimus plures
esse deos; sed ita unum esse Deum numero, sicut
natura, quamvis Pater et Filius non sint unus, sed
duo. Angelum enim et animam secundum substantiam
dicimus, non secundum relationem. Nam, licet
angeli nomen ab officio sumptum sit quia angelus
nuntius dicitur; tamen, sicut anima pro specie
substantiae accipitur, ita et angelus. Quod ipse intelligere
se monstrat, cum pariter dicit: Sicut sunt
tres angeli, aut tres animae. Talem itaque significat
pluralitatem et separationem, qualem habent
plures angeli aut animae, id est qualem habent plures
substantiae. Quod adhuc aperte monstrare videtur,
cum subdit: Ita tamen ut voluntate et potestate
omnino sint idem. Sic enim intelligit voluntatem et

potestatem in illis pluribus rebus, quemadmodum in
pluribus angelis aut animabus: quod intelligi non
potest, si illae plures res putantur secundum proprietates
personarum esse, non secundum hoc quod
communiter dicuntur 44. Nullatenus namque Patris
et Filii, secundum ipsas proprietates, id est secundum
paternitatem et filiationem ulla voluntas
aut potentia est; sed secundum divinitatis substantiam,
quae communis est illis. Quare si dicit
tres personas esse tres res, secundum ipsa propria;
palam est quam superflue hoc dicat, quam etiam inconvenienter,
cum addit: Sicut sunt tres angeli,
aut tres animae. At si dicit easdem personas duas
esse res, secundum hoc quod commune est illis, id
est secundum quod singula quaeque, et plures simul,

unus perfectus Deus est. Primum quaero an sit Christianus.
Respondebit, ut aestimo, se hoc esse.
Ergo credit unum esse Deum, et ipsum esse tres
personas, id est Patrem, et Filium, et Spiritum
sanctum; et Filii personam solam incarnatam, aliis
tamen duabus cooperantibus. Qui autem ita credit,
affirmat eum non esse Christianum, qui aliquid vult
asserere contra aliquid horum. Si ergo iste ita credit,
negat eum esse Christianum, qui contra haec
disputat. Utrum autem hanc fidem subvertere ipse
nitatur, videamus. Cum igitur dicit, ut de duabus
personis dicam, sicut incoepi, quod de tribus intelligatur;
cum, inquam, dicit, si duae personae sunt
una res, et non duae sicut sunt duo angeli aut duae
animae, consequi Patrem quoque esse incarnatum,

si Filius est incarnatus: puto quia sic ratiocinatur
secum: Si una et eadem numero res Deus est,
et ipsa eadem est Pater, et Filius; cum Filius
sit incarnatus, quomodo non et Pater est incarnatus?
De una quippe et eadem re non est vera simul

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.