PL 158, col. 275

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

invicem; quia non sunt duae substantiae, nec alia
substantia Pater, alia Filius; sed una et eadem
substantia sunt Pater et Filius. Secundum personam
vero sunt plures, et alii ab invicem; quia Pater et
Filius non sunt una et eadem persona, sed duae et
aliae ab invicem. Dicit ergo: Si Filius incarnatus
est, et Filius non est alia, sed una et eadem
numero res quae Pater est; ergo necesse est
Patrem quoque esse incarnatum. Unam enim et
eamdem numero rem impossibile est simul esse, et
non esse in eodem homine incarnatam. Et ego dico:
Si Filius incarnatus est, et Filius non est una et
eadem numero persona, quae Pater est, sed alia;
non idcirco necesse est Patrem quoque esse incarnatum.
Aliam enim personam esse in uno homine

incarnatam, et aliam simul non esse in eodem
homine incarnatam possibile est. Et ille: Si Deus
Filius incarnatus est; et Deus qui est Filius non est
alius, sed unus et idem numero Deus, qui Pater est;
plus tamen (quamvis diversae personae sint Pater
et Filius) videtur necesse Patrem quoque esse
incarnatum cum Filio, propter identitatem
Deitatis, quam possibile esse propter diversitatem
personarum eum non esse simul incarnatum.
Videte qui hoc dicit quomodo claudicat utroque
pede in incarnatione Filii Dei. Nam qui recte suscipit
ejus incarnationem, credit eum non assumpsisse
hominem in unitatem naturae, sed in unitatem personae.
Hic autem somniat hominem a Filio Dei magis
esse assumptum in naturae unitatem, quam in personae

unitatem. Si enim hoc non opinaretur, non
diceret magis necessarium esse Patrem esse cum
Filio incarnatum, quoniam unus est Deus Pater,
et Filius, quam esse possibile illum simul non esse
incarnatum, quia plures sunt personae. Utroque
igitur pede, id est utraque parte claudicat in incarnatione
Filii Dei, qui una natura est cum Patre
et alia persona a Patre, quicunque existimat hanc
incarnationem sic esse secundum naturae unitatem,
ut Filius non possit incarnari sine Patre; nec
intelligit eam sic secundum unitatem esse personae,
ut Pater non possit incarnari cum Filio. Quippe
Deus non sic assumpsit hominem, ut natura Dei et
hominis sit una et eadem; sed ut persona Dei et
hominis una eademque sit: quod nonnisi in una

persona Dei esse potest. Diversas enim personas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.