PL 158, col. 282

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

de fonte, et alio modo lacus de fonte et rivo, ut
lacus non dicatur rivus; sic suo quodam alio modo
Verbum est de Patre, et Spiritus sanctus alio
modo de Patre et Verbo, ut idem Spiritus sanctus non
sit Verbum aut Filius, sed procedens. Adhuc volo
quiddam dicere, quod quamvis magnam habeat dissimilitudinem,
nonnullam tamen habet ad incarnationem
Verbi similitudinem: quod forsitan aliquis
legens contemnet, dicam tamen; quia ego, alio dicente,
omnino non contemnerem. Si enim rivus per
fistulam currat a fonte usque ad lacum, nonne solus
rivus (quamvis non alius Nilus, quam fons et lacus),
ut ita dicam, infistulatus est? Sic solus Filius
incarnatus est, licet non alius Deus, quam Pater et
Spiritus sanctus.

CAPUT IX [ al. VIII]
Quod una sit, et simplex aeternitas, cui punctum
comparat.
Sed quoniam ista terrena valde longe sunt a summa
natura, levemus ad illam, ipsa opitulante, mentem,
et in ea contemplemur aliquatenus et breviter
quod dicimus. Deus non est aliud quam ipsa simplex
aeternitas. Aeternitates autem plures intelligi
nequeunt. Nam, si plures sunt, aut sunt extra
se invicem, aut sunt intra se invicem. Sed nihil
est extra aeternitatem: ergo nec aeternitas est extra
aeternitatem. Item, si extra se invicem sunt, in
diversis locis sunt aut temporibus: quod alienum
est ab aeternitate. Non itaque sunt plures aeternitates
extra se invicem. Si vero in se invicem plures esse

dicuntur, sciendum est quia quotiescunque repetatur
aeternitas in aeternitate, non est nisi una et eadem
aeternitas. Dignior est enim natura, quae in se
repetita semper sibi convenit in perfectam unitatem,
quam quae sui admittit pluralitatem. Ubi enim pluralitas,
ibi diversitas; at ubi diversitas est, non est
perfecta concordia: perfecta namque est,
quae in unam identitatem et eamdem unitatem
convenit. Si ergo melior est perfecta concordia,
quam imperfecta; et impossibile est in summo bono,
quod est ipsa aeternitas, esse imperfectum aliquid,
non est possibile naturam aeternitatis pluralitatem
admittere. Quapropter quotiescunque repetatur aeternitas
in aeternitate, semper una et eadem aeternitas

est. Quod de multis aliis similiter dicitur: ut,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.