PL 158, col. 288

De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi

sanctus est Pater. Quippe quoniam Filius
est de Patre, et Spiritus sanctus est de Patre;
nec ille, de quo est aliquis, potest esse ille qui de se
est; nec ille, qui de aliquo est, valet esse is de quo
est, sicut jam dictum est: idcirco nec Pater est
Filius, aut Spiritus sanctus; nec Filius, sive Spiriritus
sanctus est Pater. Filius autem, ut interim
aliam causam dicam, quoniam nondum constat quod
Spiritus sanctus de illo sit et procedat, ideo non
est Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus est Filius;
quia Filius, nascendo, habet esse de Patre; Spiritus
sanctus vero, non nascendo, sed procedendo, nec
Filius potest esse suus spiritus, nec Spiritus sanctus
valet esse ille cujus spiritus est.
CAPUT II.
Quomodo indivisibilis unitas, et insociabilis pluralitas
in Deo conveniant.
His praemissis, quomodo indivisibilis unitas, et insociabilis
pluralitas in Deo se ad invicem habeant,
inquiramus. Quoniam autem haec, quae dicta sunt,
pariter credimus indubitanter et confitemur: et nos
qui dicimus Spiritum sanctum de Filio procedere,
et Graeci qui nobiscum de hac re non sentiunt, debemus
absque ulla ambiguitate, quae ex his necessarie
consequuntur, uno consensu suscipere. Sequitur
enim secundum unitatis Dei, quae nullas habet partes,
proprietatem; ut quidquid de uno Deo, qui totus
est quidquid est, dicitur, de toto Deo Patre dicatur,
et de Filio, et de Spiritu sancto; quia unusquisque
solus, et totus, et perfectus Deus est. Supradicta

vero relationis oppositio, quae ex hoc nascitur
quia supradictis duobus modis Deus de Deo est,
prohibet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum de
invicem dici, et propria singulorum aliis attribui.
Sic ergo hujus unitatis, et hujus relationis consequentiae
se contemperant; ut nec pluralitas quae
sequitur relationem transeat ad ea in quibus praedictae
simplicitas sonat unitatis; nec unitas cohibeat
pluralitatem, ubi eadem relatio significatur;
quatenus nec unitas amittat aliquando suam consequentiam,
ubi non obviat aliqua relationis oppositio;
nec relatio perdat quod suum est, nisi ubi
obsistit unitas inseparabilis. Quod si per exempla
consideremus, clarius apparebit qualiter quidem
unitatis simplicitas a se excludat pluralitatem,

quae est in relativorum nominum significatione, facile
est cognoscere: confitemur enim quia Pater non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.