PL 158, col. 303
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
Non utique hoc faciunt verba sensibilia; et iste
sensibilis spiritus, sed Spiritus sanctus, de quo dicit
Deus per prophetam: Auferam cor lapideum de carne
vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum
ponam in medio vestri. [(Ezech. XXXVI, 26)] . Spiritus
ergo sanctus interficit impium, cum cor ejus
convertit ab impietate ad pietatem. Quod si
intelligimus in illo impio Antichristum, quem Dominus
Jesus interficiet spiritu oris sui, non puto quod
aliquis tantum attribuat virtutem illam spiritui
vocis humanae, quantum spiritui divino. Si ergo
Spiritus sanctus intelligitur in his dictis, cum pariter
dicatur spiritus oris Domini, cujus verbo coeli
firmati sunt, id est Patris, et spiritus oris Domini
Jesu, et spiritus labiorum ejus; non apparet cur
magis intelligi debeat procedere de ore Patris, quam
de ore Filii. Et si per os Patris intelligimus essentiam
Patris, non enim est aliud os ejus quam
essentia ejus, ut sicut verbum Domini est essentia
ejus, ita spiritus oris ejus non sit nisi de essentia
ejus: quid apertius quam, sicut spiritus
oris Patris est de essentia Patris et procedit, ita 55
spiritus oris et labiorum Filii, de Filii essentia
sit et procedat? Puto enim quia nemo intelliget
simpliciter, ubi dictum est: Verbo Domini coeli
firmati sunt, et spiritus oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII, 6)]
:
verba transitoria, et spiritum qui
de hoc aere assumptus per loquentis os emittitur.
Sed quomodocunque hoc aliquis exponere conetur,
sufficit quod in illa insufflatione Domini in discipulos,
cujus feci mentionem, factum est ad significandum
quia de ejusdem personae secreto procedat ille
Spiritus quem dabat, de cujus occulto Spiritus ille
procedebat, quem insufflabat. Denique, cum Scriptura
divina significat aliquid secretum per sensibilium
similitudines; non per omnia quae significant
et quae significantur, similia possunt esse:
non enim hoc esset similitudo, sed identitas, nisi
forte quis dicere voluerit illam insufflationem ita
simpliciter esse factam a sapientia Dei, sine omni
spirituali significatione Dei. Sed neminem puto ita
insensatum, ut hoc sentiat.