PL 158, col. 305
De processione Spiritus sancti contra Graecos (Anselmus Cantuariensis), J. P. Mi
conabuntur intelligere quam ego exposuerim. Sed
quid dicent, ubi ait: Nemo novit Fillum nisi Pater;
neque Patrem quis novit, nisi Filius, aut cui voluerit
Filius revelare? [(Matth. XI, 27.)] Audimus quia
nemo novit Patrem, aut Filium, nisi Pater, aut
Filius, et cui revelat Filius. Non dicit autem,
nemo quasi nullus homo, sed ac si diceret, nullus
omnino. Quippe si hoc intelligerit, non adderet nisi
Pater; quia Pater non est homo. Et cum ait: Neque
Patrem quis novit in hac monosyllaba dictione videlicet, quis,
non magis intelligitur humana, quam
quaelibet persona. Omnino igitur nullus habet hanc
notitiam, nisi Pater et Filius, et cui Filius idem revelat.
Aut itaque Spiritus sanctus non cognoscit Patrem
et Filium, quod impium est opinari; aut Filius
revelat ei sui et Patris scientiam, quae non est aliud
quam ejusdem Spiritus sancti essentia. Quod si dicunt
quia licet Filius, quantum ad pronuntiationem
attinet, nullum ad hanc admittat notitiam, nisi
se et Patrem, et cui ipse revelat; non tamen Spiritum
sanctum aut ab illa separatum, aut illam a Filio
accipere fatendum est; quoniam Pater et
Filius non se cognoscunt, nisi per hoc quod unum
sunt cum Spiritu sancto. Et ideo, cum ait Patrem
et Filium invicem se nosse, intelligendus est simul
Spiritus sanctus; et cum revelat Filius, non Spiritui
sancto, sed creaturae revelat. Si inquam, hoc dicunt,
nos statim constanter inferimus. Ergo si ubi
aperte veritas, secundum quod verba oris ejus pronuntiant,
negat Spiritum sanctum nosse nisi revelante
Filio Patrem et Filium: dicunt etiam non
tantum nos verba attendere debere, quantum
unitatem essentiae, quae una tribus et inseparabalis
est; multo magis debemus hujus unitatis servare
consequentiam, de qua supra locutus sum, cum eam
nulla aut scripto, aut sensu negat auctoritas;
nec profert aliquid, quod contrarium sit, aut aliquo
modo repugnet. Eligant itaque Graeci unum de
duobus, si aperte volunt veritati resistere: aut,
scilicet Spiritum sanctum non nosse Patrem et Filium,
nisi revelante Filio; aut propterea quia in
hoc per quod se cognoscunt Pater et Filius,
unum sunt cum Spiritu sancto, quando ipsi dicuntur
se nosse consequi ex necessitate ut in eadem
notitia intelligatur Spiritus sanctis: nempe nihil est
medium si nolunt hanc notitiam a Spiritu saneto,
aut veritatem a verbis veritatis penitus abdicare.