PL 158, col. 329

Dialogus de casu Diaboli (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ideo accipis, quia do; et est datio causa acceptionis.
DISC. Ita est. MAG. Quid si id ipsum porrigo alii, et
non accipit; illene ideo non accipit, quia non do?
DISC. Potius videtur quia tu ideo non das, quia ille non
accepit. MAG. Hic igitur non dare, non est causa
non accipiendi; et tamen si pono me non dedisse,
causa est consequendi illum non accepisse. Aliud
namque est rem causam esse alterius rei: aliud
positionem rei esse causam ut sequatur aliud.
Cum enim incendium non sit causa ignis, sed ignis
incendii, positio tamen incendii semper causa est ut
sequatur esse ignem. Si enim est incendium, necesse
est ignem esse. DISC. Necesse est me sic esse fateri.
MAG. Vides ergo, ut puto, si tu ideo accepisti, quia
ego dedi, non tamen idcirco consequi illum, qui

non accepit, ideo non accepisse, quia ego non dedi;
et tamen consequi quia si ego non dedi, ille non accepit.
DISC. Video, et placet mihi quia video. MAG.
An amplius dubitas quia sicut angelus, qui stetit,
ideo accepit perseverantiam, quia Deus dedit, ita
non stanti idcirco Deus non dedit, quia ille non
accepit? DISC. Nondum mihi hoc ostendisti; sed
illud tantum sufficienter demonstrasti, scilicet
non esse consequens ex eo quia bonus angelus ideo
accepit, quia Deus dedit; malum ideo non accepisse,
quia Deus non dedit. Si enim vis asserere
Deum illi ideo non dedisse, quia non accepit, quaero
cur non accepit? Aut quia non potuit, aut quia non
voluit. Nam si non habuit potestatem aut voluntatem
accipiendi, Deus non dedit. Si enim Deus dedisset,

pro certo habuisset. Quare, si non potuit habere
potestatem aut voluntatem accipiendi perseverantiam,
nisi ante Deo, quid peccavit, si non accepit
quod Deus illi non dedit posse aut velle accipere?
MAG. Deus dedit illi potestatem et voluntatem accipiendi
perseverantiam. DISC. Accepit igitur quod
Deus dedit, et habuit quod accepit. MAG. Vere habuit,
et accepit. DISC. Accepit ergo, et habuit
perseverantiam. MAG. Non accepit, et ideo non
habuit. DISC. Nonne dixisti Deum illi dedisse, et
illum accepisse potestatem et voluntatem accipiendi
perseverantiam? MAG. Dixi; sed non dixi Deum illi dedisse
accipere perseverantiam, sed tantum velle et
posse perseverantiam accipere. DISC. Ergo, si voluit
et potuit, accepit perseverantiam. MAG. Non est necessarium

consequens. DISC. Non video cur non, nisi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.