PL 158, col. 364
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
imo sciendum est quidquid homo inde dicere
vel scire possit, altiores tantae rei adhuc latere
rationes. BOS. Patere igitur ut verbis utar infidelium:
aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem
studemus inquirere, ponamus objectiones
eorum, qui nullatenus ad fidem eamdem sine
ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem
quaerant, quia non credunt, nos vero, quia
credimus, unum idemque tamen est quod quaerimus:
et si quid responderis, cui auctoritas sacra obsistere
videatur, liceat mihi illam obtendere,
quatenus quomodo non obsistat, aperias. ANS.
Dic quod tibi videtur.
CAPUT III.
Objectiones infidelium, et responsiones fidelium.
BOS. Objiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram
infideles; quia Deo facimus injuriam et contumeliam,
cum eum asserimus in uterum mulieris
descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis
humanis nutritum crevisse, et, ut multa alia
taceam, quae Deo non videntur convenire, lassitudinem,
famem, sitim, verbera et inter latrones
crucem mortemque subiisse. ANS. Nos non facimus
Deo injuriam ullam aut contumeliam; sed toto
corde gratias agentes, laudamus et praedicamus ineffabilem
altitudinem misericordiae illius; quia
quanto nos mirabilius, et praeter opinionem de
tantis et tam debitis malis in quibus eramus ad tanta
et tam indebita bona quae perdideramus, restituit,
tanto majorem dilectionem erga nos et pietatem
monstravit. Si enim diligenter considerarent
quam convenienter hoc modo procurata sit humana
restauratio, non deriderent nostram simplicitatem;
sed Dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem.
Oportebat namque ut sicut per hominis inobedientiam
mors in humanum genus intraverat, ita
per hominis obedientiam vita restitueretur; et quemadmodum
peccatum, quod fuit causa nostrae damnationis,
initium habuit a femina, sic nostrae justitiae
et salutis auctor nasceretur de femina; et
ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit,
hominem vicerat, ita per passionem ligni, quam
intulit, ab homine vinceretur. Sunt quoque alia
multa quae studiose considerata ineffabilem
quamdam nostrae redemptionis, hoc modo procuratae,
pulchritudinem ostendunt.