PL 158, col. 373
Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
tradidit illum [(Rom. VIII, 32)]
, non est aliud,
quam non liberavit illum. Nam multa in
sacra Scriptura hujusmodi inveniuntur. Ubi autem
dicit: Pater, si possibile est, transeat a me
calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut
tu [(Matth. XXVI, 39)]
; et: Si non potest hic calix
transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua [(Ibid.,
42)]
, naturalem salutis per voluntatem suam significat
appetitum, quo humana caro dolorem mortis
fugiebat. Voluntatem vero Patris dicit, non quoniam
maluerit Pater mortem Filii quam vitam, sed
quia humanum genus restaurari nolebat Pater,
nisi faceret homo tam magnum aliquid, sicut
erat mors illa. Quia non poscebat ratio quod alius
facere homo non poterat, idcirco dicit Filius illum
velle suam mortem; quoniam ipse maluit illum
pati, quam ut genus humanum non salvaretur;
ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem
mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam:
fiat ergo voluntas tua, id est fiat mors mea, ut
mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle
dicimus aliquid, quia non vult aliud quod si vellet,
non fieret illud quod dicitur velle: ut, cum dicimus
illum lucernam velle exstinguere, qui non vult
fenestram claudere per quam ventus intrat, qui lucernam
exstinguit. Sic ergo voluit Pater, mortem
Filii, quia non aliter voluit mundum salvari,
nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut jam dixi.
Quod Filio volenti salutem hominum tantumdem
valuit, quoniam hoc alius facere non valebat,
,
quantum si illi mori praeciperet: unde ille,
sicut mandatum illi dedit Pater, sic fecit; et calicem,
quem dedit ei Pater, bibit, obediens usque ad mortem.
CAPUT X.
Item de eisdem; quomodo aliter recte intelligi
possunt.
Potest etiam recte intelligi quia per illam piam
voluntatem, qua voluit Filius pro salute mundi mori,
dedit illi Pater (non tamen cogendo) mandatum et
calicem passionis; et non pepercit illi, sed pro nobis
tradidit illum, et mortem illius voluit; et quia ipse
Filius obediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his
quae passus est, obedientiam. Quemadmodum enim
secundum humanitatem non habebat a se voluntatem
juste vivendi, sed a Patre; ita et illam voluntatem