PL 158, col. 382

Cur Deus homo (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ceciderunt: quod absurdum est opinari. BOS. Veritas
est aperta quod dicis. ANS. Quoniam ergo de
illo numero esse debuerunt, aut restaurandus
est ex necessitate numerus eorum; aut in imperfecto
numero remanebit rationalis natura, quae
in numero perfecto praescita est: quod esse non potest.
BOS. Restaurandi procul dubio sunt. ANS. Necesse
est ergo eos de humana natura, quoniam
non est alia, de qua possint restaurari.
CAPUT XVII.
Quod alii angeli pro illis, non possint restitui.
BOS. Cur non ipsi aut, alii angeli pro illis
possint restitui? ANS. Cum videbis nostrae restaurationis
difficultatem intelliges eorum reconciliationis
impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis

restitui non possunt, ideo (ut taceam quomodo
hoc repugnare videatur primae creationis perfectioni)
quia non debent; nisi tales esse possint,
quales illi fuissent, si non peccassent; cum illi
nulla visa vindicta peccati perseverassent: quod
post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur,
esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt,
si stans in veritate, et qui nullam novit peccati
poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam
nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos
casu malorum, sed suo merito. Sicut
namque, si boni cum malis peccassent, simul
damnati essent: ita injusti, si cum justis stetissent,
pariter conformati fuissent. Quippe si aliqui
eorum, nonnisi casu aliorum, confirmandi erant,

aut nullus unquam confirmaretur, aut necesse erat
aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur:
quae utraque absurda sunt. Illo itaque
modo confirmati sunt illi, qui steterunt, quo pariter
confirmati essent omnes, si stetissent: quem
modum ostendi, sicut potui, ubi tractavi cur
Deus diabolo perseverantiam non dedit. BOS. Probasti
malos angelos de humana natura restaurandos:
et patet ex hac ratione quia non in minori numero
erunt electi homines, quam sunt angeli reprobi.
Sed utrum plures futuri sint, si potes, ostende.
CAPUT XVIII.
Utrum plures futuri sint sancti homines, quam
sint mali angeli.
ANS. Si angeli, antequam quidam illorum caderent,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.